|
55:466
13.
recipientes
mercedem
iniustitiae:
pro
voluptate
ducentes
in
diem
frui
delitiis,
labes
et
maculae
delitiantes
in
erroribus
suis,
conviventes
vobiscum:
14.
oculos
habentes
plenos
adulterae,
et
inquietos
ad
peccandum,
inescantes
animas
instabiles,
cor
habentes
exercitatum
cupiditatibus,
exsecrabiles
filii.
15.
Qui
relicta
recta
via
aberraverunt,
sequuti
viam
Balaam
filii
Bozor,
qui
mercedem
iniustitiae
dilexit:
16.
sed
redargutus
fuit
de
sua
iniquitate:
animal
subiugale
mutum,
humana
voce
loquens,
prohibuit
prophetae
dementiam.
12.
Isti
autem,
ete.
Prosequitur
quod
dicere
coeperat
de
impiis
et
scelestis
illis
corruptoribus.
Primum
autem
mores
dissolutos
et
obscoenam
totius
vitae
nequitiam
taxat:
deinde
sio
audaces
et
protervos
esse
dicit,
ut
scurrili
sua
garrulitate
se
insinuent
in
multorum
gratiam.
Primum
comparat
eos
brutis
animalibus,
quae
in
hoc
videntur
nata
ut
se
in
plagas
induant,
et
ad
suum
interitum
proprio
impetu
ferantur:
ac
si
diceret,
nullis
illecebris
inductos,
sponte
properare
ut
se
in
Satanae
et
mortis
laqueos
proiiciant.
Pro
eo
quod
vertimus
naturaliter
genita,
Petrus
ad
verbum
habet
naturalia
genita:
sed
ad
sensum
parum
refert,
sive
alterum
ex
his
duobus
ab
alio
quopiam
suppositum
fuerit,
sive
utrunque
ponendo,
magis
exprimere
voluerit
quod
dicebat.
Quod
addit,
maledicentes
in
quibus
nihil
intelligunt,
pertinet
ad
superbiam
cuius
proxime
meminit.
Dicit
igitur,
ideo
petulanter
ab
aliis
contemni
omnem
excellentiam,
quia
prorsus
obstupuerint,
ut
nihil
a
pecudibus
differant.
Caeterum
ubi
posui,
in
perniciem,
deinde
in
corruptione,
utroque
loco
est
nomen
cpfropac,
sed
varie
acceptum.
Nam
quum
perituros
dicit
in
sua
corruptione,
docet
exitiales
illis
fore
suas
corruptelas.
13,
Pro
voluptate
ducentes.
Ac
si
diceret,
felicitatem
statuunt
in
praesentibus
delitiis.
Scimus
in
hoc
praecellere
brutis
animalibus
homines,
quod
animum
longius
circumagunt.
Ergo
istud
indignum
est
homine,
occupari
in
praesenti
sensu.
Quod
admonet
extricandas
esse
mentes
a
carnis
delitiis,
nisi
velimus
in
pecudum
ordinem
redigi.
Quod
sequitur,
hunc
habet
sensum,
Isti
vos
ac
coetum
vestrum
foedis
maculis
adspergunt:
nam
dum
epulantur
vobiscum,
simul
luxuriantur
in
suis
erroribus,
amores
meretricios
et
perditam
incontinentiam
oculis
gestuque
exprimunt.
Erasmus
sic
reddidit,
Convivantes
in
erroribus
suis,
insultant
vobis.
Sed
illud
nimis
coactum
est.
Posset
non
inepte
ita
exponi,
vobiscum
epulantes,
vos
petulanter
ludibrio
habent
in
suis
erroribus.
Ego
tamen
quod
maxime
probabile
videbatur,
reddidi.
Plenos
adulterae
oculos
vocat
libidinosos,
et
qui
intempe-
30
|