40:466 iectum in carcerem. Ostendit igitur quam severe Deus punierit obstinatam malitiam illius gentis. Nam quia castigatus fuerat rex Ioachas debuit hoc valere ad correctionem. Quum ergo nihilo melior redditus esset populus, severitas duplicata fuit: et ideo exprimit Ezechiel fuisse coniectum regem Ioachim in munitiones. Addit, ne audiatur amplius vox, hoc est, rugitus eius in montibus Israel. Tametsi enim redactus fuerat in angustias, quia accisum fuerat magna ex parte eius regnum, non tamen destiterat ferocire. Hanc igitur eius insolentiam propheta acriter deridet, quod non desineret clamare et rugire etiam in montibus Israel. Sequitur, 10. Mater tua tanquam vitis in sanguine tuo super aquas plantata fuit: fructifera et ramosa (vel frondosa, ut alii vertunt) fuit ob aquas multas. 11. Et fuerunt illi virgae roboris (id est, robustae, vel fortes) ad sceptra dominantium: et elevata fuit statura eius supra (id est, superne inter ramos, hoc est, inter palmites) et apparuit in altitudine sua, in multitudine ramorum suorum. 12. Et evulsa fuit in furore (aut excandescentia) in terram proiecta: et ventus orientalis arefecit fructum eius, discerpti sunt (vel confracti), et arefacti: virga robusta (virgae eius fuerunt confractae et arefactae), ignis voravit eas. Hic Ezechiel duplicem statum ponit Iudaeis ante oculos, ut agnoscant se recidisse in extremas miserias, quia Deum provocaverint. Neque enim satis reputabant praesentem suum statum, nisi in memoriam reducta fuisset pristina dignitas et felicitas, qua fuerant ornati. Nam quodammodo occalluerant ad omnia mala: quamvis sola fere Hierosolyma restaret incolumis, non tamen remiserant animos, sed perinde lasciviebant atque rebus integris. Quia ergo nondum fuerant humiliati tot cladibus, ideo propheta ab una parte demonstrat qualis fuerit prima eorum conditio: deinde admonet quorsum reciderint. Haec igitur comparatio debuit acrius pungere ipsorum animos, ut tandem sentirent Deum sibi esse infestum. Nunc tenemus consilium prophetae cur dicat matrem populi initio fuisse quasi vitem frondosam et fructiferam. Quod vitem dicit fuisse plantatam iuxta aquas, non mirum est. Neque enim illic vites requirunt loca excelsa et arida, ut in frigidis regionibus: sed potius succum expetunt ab aquis, ut colligitur ex pluribus testimoniis scripturae. Dicit ergo propheta populum initio fuisse instar vitis quae in regione amoena et optabili plantata erat. Dicit vitem illam fuisse frondosam, vel ramosam, et fructiferam, nempe quia succum et humorem trahebat ab aquis. Quantum ad nomen sanguinis spectat, falluntur meo iudicio, qui accipiunt pro vigore. Potius metaphorice sumi- 30