8:465 465 MICHAELIS SERVETI. 466 sionem nullo iure nec ratione munitam gladio tueri.*) Verum quum sanctos Dei prophetas et apostolos olim similis premeret iniquitas, non negarunt quin Dei cultum et coelestem eius doctrinam fas esset legitima potestate defendi, ut de impiis eius eversoribus [pag. 1 3] poena divinitus praescripta sumeretur. Severum certe, ut postea videbimus, iudicium Deus in eos constituerat qui populum tentassent a vera religione abducere. A sceleratis tyrannis Ieremias ad capitale supplicium tractus, et in foveam proiectus, ad hoc aeylum minime confugit, cultum Dei non esse gladio vindicandum: sed diversa exceptione utitur, poenam daturos veritatis hostes, ubi innoxium sanguinem fuderint. Quid apostoli? an expostulant cum adversariis quod religionem ex legis mandato poenis defendant? Imo sola causae bonitate freti nullam severitatem refugiunt, si quid peccasse deprehensi fuerint. Hilarium quidem longius provehi fateor. Queritur enim ecclesiam carceribus et exsiliis terrere, atque ita cogere ad credendum, quae exsiliis et carceribus est credita: nimis propensam esse ad dignitatem faventium, quae persequentium terrore consecrata est: fugare sacerdotes, quae sacerdotibus fugatis est propagata: gloriari mundi favore, quae Christi esse non potuit, nisi eam mundus odisset. Sed illi Auxentii2) et similium ferocitas stomachum movit, ut praesentem magis indignitatem carperet (sicuti plausibile illi dabatur argumentum) quam perpetuam tuendae fidei rationem expenderet.3) Nam quod inopem suae virtutis Christum argui causatur, dum fidem terrena suffragia commendant: non debet in eam partem trahi, quasi evangelii certitudini quidquam deroget credentium autoritas, vel religio vilescat, regum patrocinio adiuta: sed in eos tantum querimonia dirigitur, qui Dei verbo destituti, manu armata perversos errores sustinebant. Idem hodie deflere licet, statum papalis ecclesiae nonnisi [pag. 14] vi et caedibus suffultum esse, omisso pastorum officio, tyrannicis solum edictis fulminare, qui se praesulum titulo venditant: quum vera et genuina Christi ecclesia ex persequutionibus orta sub iisdem floruerit. Verum non obstant persequutorum gladii, quominus suis sceptris pii magistratus ecclesiam, quae iniuste afflicta olim fuit, tueantur: nec martyrum cruces impediunt quominus iusto legum praesidio ad Deum tranquille colendum fideles iuventur. Prudenter enim Augustinus: Imperatores, inquit,4) 1) Add. Mais quoy? Si les Papistes sont ainsi excessifs en tyrannie ce n'est pas a dire pourtant que toute severite soit a condamner. 2) Add. Evesque de Milan. 3) Add. Ainsi il s'attache plus aux personnes et a leurs excez qu'il ne regarde a ce qu'on doit suivre et ce qui est bon de soy, quand il n'y auroit nul abus. 4) Epist. 166 ad Donatistas. Calvtni opera. Vol VIII.