55:465 465 CAPUT II. 466 tremere, quum adversus glorias probrose insurgunt. Est enim hoc prodigiosae arrogantiae, pro nihilo ducere gloriam quae in ordinibus a Deo positis refulget. Porro non dubium est quin hoc nomine imperia et magistratus designet Tametsi enim nullum est legitimum vitae genus quod non sit laude dignum: scimus tamen prae aliis excellere magistratuum functionem : quia Dei vices gerunt in gubernando humano genere. Vere igitur gloriosa est haec potestas in qua Deus ipse eminet. Tenemus nunc quid hoc secundo membro velit apostolus: nempe istos de quibus loquitur, fuisse homines phreneticos, turbarumque et confusionis appetentes. Quia nemo potest avapxtav mundo inducere, quin axccCcav inducat: isti autem intrepide probra evomebant in magistratus, ut omnem publici iuris reverentiam tollerent. Hoc autem erat Deum palam suis blasphemiis impetere. Multi hodie quoque eiusmodi turbulenti homines exstiterunt, qui potestatem gladii profanam et illicitam esse iactantes, omnem politiam furiose evertere satagerent. Tales furias excitat Satan, quae evangelii cursum disturbent. Sed praeclare egit nobiscum Dominus, qui non modo ab hoc exitiali veneno cavendum esse admonuit: sed veteri etiam exemplo nos munivit adversus scandalum. Itaque nimis improbe faciunt papistae, quum seditiosos homines nostra doctrina armari criminantur. Quasi vero non idem olim apostolis exprobrari potuerit, qui tamen ab hac culpa longissime aberant. 11. Quum angeli. Praecipitem eorum arrogantiam inde ostendit, quod plus sibi licentiae sumere audent quam angeli ipsi. Sed mirum est cur angelos contumeliosum de magistratibus iudicium ferre neget. Quorsum enim sancto ordini adversi essent, cuius au torem sciunt esse Deum? Quorsum in potestates insurgerent, quas norunt in eodem secum esse ministerio? Haec ratio quosdam movit ut de diabolis hoc putarent dictum: sed hoc modo absurditatem minime effugiunt. Quomodo enim hominibus parcendo, tam sobrius esset Satan, qui omnis in Deum blasphemiae autor est? Deinde eorum opinio Iudae verbis refellitur. De sanctis porro angelis apposite sic loquutus est, si reputamus temporis circumstantiam. Erant enim tunc omnes magistratus fere impii et sanguinarii evangelii hostes. Quare fieri non poterat quin angelis ecclesiae custodibus exosi essent. Sic tamen ab ipsis damnari dicit homines odio et exsecratione dignos, ut reverentiam deferant potestati divinitus ordinatae. Haec, inquit, in angelis quum sit moderatio, isti intrepide in dissolutas et effraenes blasphemias ruunt. 12. Isti autem tanquam bruta animalia, naturaliter genita in capturam et perniciem, in quibus nihil intelligunt maledicentes, in sua corruptione peribunt : Calvini opera. Vol. LV.