5:465 EPISTOLA. Merito tu quidem et pro singulari tua pietate optare soles, ut compositis dissensionum turbis, quibus miserrime hodie iactari videmus ecclesiam, quocunque fieri poterit modo partes inter se reconcilientur. Sed quia concordiam, quae ab omnibus expetenda est, coalescere non posse putas, nisi romanus pontifex in id concilium adhibeatur, ubi de pacificatione agetur, idque iuris ac honoris deferendum illi existimas, ne quid de religionis doctrina vel ecclesiae regimine absque eius consensu et autoritate deliberetur, in eo ne diutius erres, volui tibi specimen exhibere, unde intelligas quid nobis sit exspectandum, si ab eius nutu totam huius causae tractationem suspendimus, inde enim facile colliges quantum tribuere ipsius iudicio debeamus. Hoc quoque optabile esse fateor, non tantum ut sua autoritate confirmaret, quidquid tantum constitutum fuerit, sed etiam ut in doctrina repurganda, reformandaque ecclesia, ut tantum episcopum decet, aliis omnibus et studio et exemplo et consilio praeiret. Verum quando omnem ea de re spem bonis abscindit, nec tantum se autorem ecclesiae in melius restituendae non fore ostendit, sed extrema quaelibet tentaturum potius demonstrat quam ut remedium aliquod tantis malis afferri patiatur: quid obsecro frustra moramur, dum purae sanctaeque concordiae legem ipse nobis praescribat. Neque vero postulo, ut de ea re mihi assentiaris, sed ut consilium hoc expendas, unde aestimare possis an de ipso temere desperemus. Ubi legeris minime dubito, quae tua est prudentia, qum facile sis pronunciaturus, nihil minus quam de illo in consilium adhibendo cogitandum esse, ubi de religionis ecclesiaeque restitutione serio agitur. Vale. Calvini opera. Vol V.