20:465 465 SUPPLEMENTUM. 466 sias iuvandas, uti apud vos longo sermone in hac causa supervacuum videtur. Est apud nos ecclesia Italica quae hactenus a probis et fidis pastoribus feliciter gubernata fuit. Nunc quum ultimus mortem obierit, quia hic non reperiunt idoneum successorem, rogarunt nos ut D. Zancum a vobis peteremus, sicuti communibus eorum votis expetitur. Nam quum vobis operam suam addixerit, non modo stultae temeritatis esset velle eum a sua vocatione abstrahere nisi vestro permissu. Inde incipere oportuit ut, si eum absque magno incommodo et iactura dimittere vobis integrum erit, misero gregi et orbo manum auxiliarem ferre ne gravemini. Quomam autem nobis satis nota est necessitas quae ipsos urget, eam vobis quoque testandam censuimus quo sitis ad annuendum procliviores. Neque enim humanum fuisset partes apud vos intercedendi illis negare quas suppliciter et enixe a nobis flagitabant. Putamus urbem vestram non carere aliis hominibus qui provinciam subeant qua nunc fungitur Zancus ipse. Qui vero succedat in hunc vacuum locum neque apud nos neque alibi occurrit. Ergo quoad scholae vestrae commoditas feret vehementer rogamus ut hoc beneficio et nos et coetum hunc non poenitendum vobis obligetis. Non audemus quidem magis instare, ne sedulitas nostra sit importuna. Cogit tamen nos officii religio et necessitas quam cernimus, experiri an hoc a vobis impetrari queat. Quod si nobis annueritis studebimus pro virili quibuscunque licebit officiis vicissim vos demereri. Datum Genevae die Veneris 10. Martii 1559. Syndici et Senatus civitatis Genevae. 4194. SEELAC A COLLADON. Nouvelles de la Guyenne. Troubles causes par les konoclastes. Condoleances au sujet de la sante de Calvin. (Autographe de la Bibliotheque de Geneve Vol. 121, fol. 6.) A mon seigneur Monsieur N. Colladon. En sa maison. Grace et paix de par dieu le pere et par nostre seigneur Jesus Christ vous soit donnee a tous nos sains peres qui sont avec vous. Amen. Calvini opera. Vol. XX.