9:464 frivolis nugis attexit: Haec l) nihil πρὸς τὴν ἀρτολατρείαν. Wormatia autem mihi scribens, deplorat2) quod vicini Saxones, qui missi fuerant collegae, exhibita ecclesiarum nostrarum condemnatione, discesserant: et adiungit: NuncB) domi triumphos agent tanquam de Cadmaea victoria. In alia vero epistola, implacabilis eorum vesaniae furorisque pertaesus, non dissimulat se cupere mecum esse.4) Haec postrema nihil ad Staphylum, qui meritorium quaestum ex linguae protervia apud Antichristum romanum facit, et ex professo in stabilienda eius tyrannide coelum terrae Gigantum more permiscet. Nec vero tanti mihi est hic nebulo,5) cui turpis defectio a fide nihil pudoris reliquum fecit, ut in refellendis eius [pag. 7] maledictis multum operae ponendum censeam. Hypothesis in qua proram et puppim causae suae locat, palam detegit profanum omnis religionis contemptum. Totam enim quam profitemur doctrinam hoc solo nomine suspectam esse vult, adeoque infamem reddere conatur, quia ex quo profligatis tenebris papatus rursum emersit aeterna Dei veritas multi quoque errores suborti sunt, quos renascenti evangelio fert acceptos. Quasi vero litem hanc non Christo potius et Apostolis quam nobis intendat. Nunquam diabolus tam impotenter grassatus fuerat, hominum et corpora et animos vexando, quam ubi effulsit coelestis et salutifera Christi doctrina. Calumnietur ergo Christum venisse, ut qui prius sani erant daemoniacos redderet. Incredibilis errorum colluvies paulo post novam evangelii promulgationem exundare coepit in toto orbe. Garriat conductitius papae rhetor Staphylus ex evangelio tanquam ex scaturigine fluxisse. Certe si quos leves et erraticos spiritus percellat hac tam futili calumnia, non titubabunt quorum cordibus infixa fuerit Pauli admonitio: Necesse est haereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant (1. Cor. l l , 19). Cuius rei insigne est ipse documentum: quia belluinus eius furor, quem satis apparet iustam esse perfidiae mercedem, pios omnes in sincero Dei timore confirmat. Susque deque est homini spurco et plane Epicureo coelestis doctrinae reverentiam evelli ex omnium animis. Imo huc tendunt eius conatus, non tantum ut vilescat omnis religio sed excutiatur etiam eius cura et studium. Ergo nou tantum sua vanitate ultro concidit eius improbitas, sed bonis omnibus detestabilis est cum suo autore. Interea falsum [pag. 81 invidiae crimen, quo nos obruere voluit, in eius caput retorquere promptum est. Multi perversi errores his quadra- 1) Ex eadem epistola modo laudata. 2) Ceux de Wormasse m'escnvans desplorent etc. (!) 3) Haec in epp. a nobis tnspectis non exstant 4) Tale aliquid legitur in epistola supra laudata Not 5. 5) un tel pendard.