8:464
ferat.
Verum
non
minus
secure
loquutus
est,
quam
si
pepigisset
cum
mundo,
fidem
suis
somniis
habendam
esse.
Prodit
alter
fanaticus
ex
suo
antro,1)
qui
Servetum
vocat
optimum
suum
fratrem:
et
ideo
puniendos
esse
negat
haereticos,
quia
sacris
oraculis
sensum
quisque
suo
arbitrio
affingat:
ut
certa
veritas
quasi
nubibus
obvoluta
lateat.
Ita
bonus
interpres
fidem
ex
hominum
cordibus
delere
mavult,
quam
poenis
subiicere
qui
eam
labefactant.
Qualis
enim
exstabit
religio,
quibus
notis
discernetur
vera
ecclesia,
quid
denique
erit
Christus
ipse,
si
incerta
sit
ac
suspensa
pietatis
doctrina?
Quantum
vero
Dei
probrum,
si
ita
flexiloquus
censetur
in
suis
oraculis
ut
nobis
iocose
illudat?2)
Atqui
nisi
certa
religio
prodita
sit
in
scripturis,
sequitur,
nos
ambagibus,
3)
imo
fallaciis
[pag.
12]
ab
ipso
frustra
occupari.
Quid
superest,
nisi
ut
eiusmodi
homines
viam
petulantiae
suae
facturi,
scripturam,
quae
obstaculo
est,
penitus
submoveant?
Interea
verum
esse
quod
nuper
dixi,
apparet,
tum
Lucianicos
et
crassos
Dei
contemptores,
tum
etiam
omnes
tumultuosos
suam
causam
agere,
ut
omnia
impune
perturbent,
dum
religionem
tuendam
a
principibus
suscipi
et
legum
poenis
vindicari
nolunt.4)
Sed
iam
ad
bonos
et
simplices
me
converto:
qui
inscitia
quidem
labuntur,
praecipue
tamen
tyrannicis
papistarum
edictis
offensi
e
recto
iudicio
declinant.5)
Vident,
quum
impie
sub
papatu
foedata
sit
religio,
et
corruptelis
innumeris
referta,
meris
terroribus
diabolicam
illam
confusionem
fulciri,
ut
contra
vel
syllabam
unam
mussitare
capitale
sit.6)
Iusta
sane
offensio:
veritatem
Dei
cernere
ferro
et
ignibus
oppressam,
ut
nemo
eam
suo
patrocinio
iuvare
audeat:
errores
vero
legitimi
iudicii
praetextu
violenter
septos,
ut
coarguendi
nulla
sit
libertas.
Atque
haec
querimonia
piis
omnibus
communis
est.
Itaque
non
taciti
solum
gemimus:
sed
clara
voce
deflemus,
eo
servitutis
redactum
esse
miserum
orbem,
ut
nec
ulla
disceptatio
locum
habeat,
nec
qui
praesulum
nomine
dominantur
vocem
aliquam
suis
placitis
dissonam
admittant,
nec
denique
dubitare
vel
inquirere
permittant.
Barbaries
est
non
ferenda,
ubi
nulla
viget
cognitio,
posses-
1)
Add.
qui
contrefait
le
philosophe.
2)
Add.
leur
tenant
le
bec
en
l'eau.
3)
comme
s'il
nous
parloit
de
cocquecigrues.
4)
Add.
pretendans
d'avoir
conge
de
troubler
tout
le
monde
sans
en
estre
repris,
ne
qu'on
leur
face
sentir
qu'ils
font
mal.
5)
Add.
Et
de
faict
les
ennemis
de
Dieu
sont
si
exorbitans
a
maintenir
leurs
faussetez
diaboliques,
que
cela
peut
troubler
le
iugement
de
ceux
qui
ne
regardent
point
plus
loin.
6)
ils
en
sont
tellement
scandalisez
que
cela
leur
fait
hayr
et
avoir
en
horreur
toutes
punitions,
sans
discerner
si
elles
sont
iustes
ou
non.
|