9:463 463 DE VERA PARTICIPATIONE 464 apud nos valebunt eius suffragia? Meum vero sit hoc theatrum, cuius approbatione contentus, quamvis me totus mundus exsibilet, animo nunquam deficiam : tantum abest ut insulsis clamoribus invideam, si mustacea gloriola in obscuro angulo ad breve tempus fruantur.*) Quid plausibile sit mundo vel odiosum me non latet:2) sed mihi nihil pluris est quam praescriptam a magistro normam sequi. Nec dubito quin haec ingenuitas piis et sanis gratior tandem futura sit, quam flexibilis et mollis docendi ratio, quae inanem metum prae se ferat. Quod te Deo et ecclesiae debere agnoscis, obsecro te ut quam primum solvas. Neque in hanc partem insisto, quod partem invidiae in to exonerans tantundem me levatum iri confidam. Quin potius, si liceat, quidquid in te oneris iam incumbit, pro meo in te amore et observantia paratus forem in meos humeros suscipere. Sed tuum est expendere, ut ego monitor non accedam, nisi dubitatione pios omnes qui te respiciunt, mature liberaveris, te vix unquam solvendo fore. Adde etiam, quod nisi serum hoc et vespertinum gallicinium 8) te expergefaciat, pigrum omnes merito clamabunt. Quod autem de pollicitatione eum appello, causam mihi praebuerat his verbis: Audio4) nunc ἀλεκτρυόνα ἐν ὄχθῃ Ἴστρου ποταμοῦ magnum volumen στηλιτευτικὸν contra me cudere: quod si edetur, decrevi respondere simpliciter et sine ambiguitate: eumque laborem debere me Deo et ecclesiae iudico. Nec in hac senecta pertimesco ex silia et alia pericula. Hoc quidem et ingenue et viriliter: sed aliis literis satis [pag. 6] confessus erat, se pro ingenita mansuetudine pacis et otii esse cupidum. Verba sunt: Quod0)vero proximis literis me hortaris ut reprimam ineruditos clamores eorum qui renovant certamen περὶ τῆς ἀρτολατρείας, scito quosdam praecipue odio mei eam disputationem movere, ut habeant plausibilem causam ad me opprimendum. Hic idem fovendae quietis amor obstitit, quominus libere de aliis rebus dissereret, quarum explicatio vel insuavis erat lautis palatis, vel perversis iudiciis obnoxia. Caeterum quantopere sancto viro displicuerit istorum hominum6) importunitas, qui adhuc in nos bacchari non desinunt, ex alio loco dilucide patet. Postquam enim de refutatis Serveti blasphemiis mihi gratulatus est, et ecclesiam nunc et ad posteros gratitudinem debere et debituram, seque meo iudicio prorsus assentiri testatus est, addiditque has esse maximas res et cognitu apprime necessarias, iocose tandem, ut de 1) pour estre la perfumez d'une gloire d'une nuict en leurs trous tenebreux. 2) ie ne puis savoir. 3) ce dernier chant du Coq. {Alludit ad nomen viri.') 4) Ex eadem epistola quam supra allegaverat 5) Epp. Calvini ed. Gen. p. 148. Laus. p. 306. Han. p. 341. Amst. 92. 6) de ces canailles.