55:463 463 EPIST. PETRI II 464 Hoc autem apostoli consilium est, iram Dei adversus reprobos ita nobis sub oculis ponere, ut interea ad sanctorum imitationem nos hortetur. 6. Civitates Sodomorum. Hoc divinae ultionis adeo memorabile fuit exemplum, ut scriptura, quoties de universali impiorum exitio loquitur, ad hunc typum fere alludat. Ideo dicit Petrus, constitutas esse has urbes in exemplum. Yere quidem hoc de aliis dici potest, sed quiddam singulare notat Petrus, quia haec praecipua sit et viva imago. Imo quia Dominus iram suam adversus impios testatam esse voluerit sacculis omnibus: sicuti quum populum suum ex Aegypto redemit, in hac una gratia perpetuam nobis depinxit ecclesiae salutem. Quod etiam expressit Iudas, poenam ignis aeterni vocans. 8. Nam oculis et auribus. Vulgo exponunt, Loth oculis et auribus iustum fuisse, quia omnes eius sensus a sceleribus Sodomae abhorrerent. Potest tamen auditus et adspectus alio referri: ut sit sensus: Quum iustus ille ageret inter Sodomitas, visu et auditu excruciabat animam. Multa enim audire et videre coactum fuisse scimus, quae eius animum misere torquerent. Summa huc redit, sanctum hominem, quum esset vitiorum omnium prodigiis undique obrutus, non tamen a recto cursu deflexisse. Plus autem exprimit Petrus quam antea, nempe ^quod voluntarios cruciatus iustus Loth subierit: sicuti par est, non parvo dolore affici pios omnes, ubi mundum ruere vident in omne mali genus. Quo magis necesse est, nos propriis peccatis ingemiscere. Atque hoc nominatim posuit apostolus, ne, ubi passim grassatur impietas, vitiorum illecebris capti et inebriati, una cum aliis nos perdamus : sed hunc dolorem a Domino benedictum praeferamus omnibus mundi delitiis. 9. Novit Dominiis pios ex tentatione eripere, in' iustos autem in diem iudicii puniendos servare: IO. praesertim vero eos qui post carnem in concupiscentia pollutionis ambulant, dominationem despiciunt, audaces, praef acti, qui excellentias non verentur probro afficere: l l . quum angeli qui sunt robore et potentia maiores, ne ferant adversus illas coram Domino contumeliosum iudicium. 9. Novit Dominus. Hoc primum offendit infirmos, quod quum anxie suspirent fideles, praesenti Dei auxilio non statim levantur: quin potius interdum eos sinit Dominus diuturno taedio et languore veluti contabescere: deinde tum impune lasciviunt mali: et interim silet Deus quasi ad ipsorum scelera conniveret. Hoc duplex scandalum nunc avertit Petrus. Dominum enim scire testatur quando ex tentatione pios eripere expediat. Quibus verbis admonet, has illi partes relinquendas esse: itaque patienter durandum in tentationibus, nec deficien-