25:463 463 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. V. 464 vix tamen adducti sunt tot miraculis, ut serio agnoscerent, se illic esse Dei inquilinos. Itaque visio haec saeculis omnibus prodesse debuit, ne ambiguum esset Dei beneficium. Quod dicitur levasse oculos, ad certitudinem valet: nequis evanido spectro aciem eius perstrictam fuisse existimet. Formidabile vero spectaculum primo intuitu fuit: quia verisimile est Iosue tunc fuisse solum, sive orandi causa, sive urbis inspiciendae consilio, ab hominum frequentia secesserit: atque hoc secundum magis placet, seorsum fuisse speculatum qua parte urbs esset oppugnanda, ne alios terreret difficultas. Certe comites abfuisse apparet, dum solus occurrit: nec dubium quin paratus ad certamen, si in hostem incidisset. Caeterum tanquam de homine interrogat, quia angelum non agnoscit nisi ex responso. Atque haec dubitatio visioni plus fidei rursus conciliat, dum paulatim ab hominis quem alloquitur aspectu ad angeli cognitionem deducitur. Quanquam verba sonant, non quemlibet fuisse angelum, sed praecipuae excellentiae. Vocat enim se principem exercitus Dei, quod tam de electo populo, quam de angelis potest intelligi : sed prior sententia rectior est : quia nihil insolitum profert Deus : sed quod ante legimus praestitum Mosi fuisse continuat. Ac scimus Mosen ipsum hoc beneficium aliis omnibus praetulisse: et merito, quia palam et familiariter Deus illic gloriam suam manifestabat. Itaque promiscue vocatur angelus, et insignitur elogio Dei aeterni. Cuius rei Paulus nobis idoneus est testis, qui diserte testatur fuisse Christum (1. Cor. 10, 4). Et Moses ipse in persona mediatoris Deum praesentem amplexus est (Exod. 32, 34). Nam ubi post vitulum fabrefactum pronunciat Deus, se non fore amplius populi ducem, simul se unum ex angelis daturum promittit, sed quasi ex turba : quod Moses vehementer deprecatur. Nempe quia remoto mediatore, sperare non poterat Deum fore propitium. Rarum itaque favoris Dei pignus fuit, praesto adesse principem et caput ecclesiae, cui Moses assueverat. Et certe non aliter rata potuit esse Dei adoptio quam per manum mediatoris. 14. Non: sed dux exercitus. Quamvis negatio apte utrique membro conveniat, quia neque Israelita erat neque Chananaeus: ac si praecise negaret se esse hominem mortalem, commode tamen restringere licebit ad secundum membrum, ubi rogabat Iosue an esset ex hostibus. Porro quando in ea re parum est momenti: satis sit tenere quod praecipuum est, venisse ut praeesset electo populo, quem honorifice appellat Dei exercitum. Quod se alium a Deo facit, in eo notatur personalis distinctio, non autem scinditur unitas essentiae. Diximus apud Mosen saepe nomen Iehovae adscribi angelo praesidi: qui haud dubie unigenitus erat Dei filius. Nempe quia et verus est Deus: et tamen in persona mediatoris