20:463 463 EPISTOLAE 4191.4194 464 Illustrissime princeps ac Domine, quanquam non putamus vestrae Celsitudini nos esse admodum notos, quia tamen in verae ac sincerae religionis consensu sumus coniuncti fiduciam scribendi sumsimus, et eo quidem liberius quod nihil aliud praeterea in animo erat nisi quod ad propagandum Christi regnum pertinet. Porro, ne vestrae Celsitudini molesta sit nostra prolixitas, summam breviter expediemus. Quia nobis propositum est mediocrem scholam pro nostra tenuitate erigere, quae instar seminarii pios et probe institutos doctores in posterum nobis suppeditet et in qua pueri formentur et excolantur eorum ingenia, nullus autem idoneus linguae hebraicae professor nobis est ad manum, coegit nos necessitas subsidium a vestra Celsitudine petere. Est enim sub vestra ditione Emmanuel Tremellius, qui paulo ante docendis vestris liberis praefectus erat magister. Quum hac provincia nunc solutus sit, putavimus sine magno vestro incommodo eum nobis pro vestra liberalitate posse concedi. Neque enim eo usque sumus rustici ut in mentem venisset eum postulare si adhuc in munere illo fuisset occupatus. Neque tamen dubium nobis est quin Celsitudo vestra inveniat in sua ditione ubi utatur hominis opera, et certo etiam persuasi sumus, prout meretur eius eruditio et pietas, ipsum vobis earum esse. Fama etiam scholae nuper in vestra dictione erectae ad nos pervenit, ad quam haec nostra longo intervallo non accedet. Sed quia confidimus doctis professoribus minime vos destitui, non dubitavimus propensam fore erga nos vestram Celsitudinem ut, quod sine gravi iactura potest, nostrae inopiae succurrat. Hoc si ab ea impetramus, non vulgari beneficio nos sibi habebit obstrictos. Illustrissime princeps ac praestantissime Domine, ex animo Deum precabimur ut Celsitudinem vestram tueatur diu incolumem et omni benedictionis genere locupletet. Genevae decimo Caien. Octobris.l) Illustrissimae vestrae Celsitudinis studiosissime Syndici et Senatus civitatis Genevae. 4192. LE SENAT DE GENEVE A VIRET. On Vinvite a reprendre son ministere a Geneve ou Von a garde le souvenir de ses anciens services. 4191. 1) Annum adseribe 1558 coilatis N. 2944 et 3030.