9:462 deponeres : Utinam utinam moriar in hoc sinu. Ego vero millies postea optavi nobis contingere ut simul essemus. Certe animosior fuisses ad obeunda certamina, et ad spernendam invidiam, falsasque criminationes pro nihilo ducendas fortior. Hoc quoque modo cohibita fuisset multorum improbitas, quibus ex tua mollitie, quam vocabant, crevit insultandi audacia. Ac Staphyli quidem latratus abs te sunt graviter refutati. De Gallo privatim apud me conquestus, cuius rei testes sunt literae manu tua scriptae, eius et similium insolentiam compescere neglexisti. Nec vero quid aliquando mihi scripseris, oblitus sum. Verba ipsa adscribam: Scio1) te pro tua excellenti prudentia ex scriptis adversariorum tuarum iudicare, quales sint eorum naturae, et quod intueantur theatrum.2) Verum quid ego ad haec responderim recordor, et ipsa quoque verba meae epistolae adscribam: Recte3 ) quidem et prudenter admones id sibi unum nostros antagonistas proponere, ut se theatro venditent. Quanquam autem sua opinio longe eos, ut spero et credibile est, frustrabitur, tamen ut totius mundi plausum referant, eo nos maiore studio ad coelestem ἀγωνοθέτην, sub cuius oculis certamus, intentos esse decet. Quid? An sacer angelorum consessus, qui et suo favore nos excitant, et viam strenue agendi praemonstrant suo exemplo, pigrescere vel cunctanter pedes movere sinet? Quid totus sanctorum patrum chorus? an nullos addet stimulos? Quid [pag. 5] porro Dei ecclesia quae in mundo versatur? Quum eam sciamus, et votis nobiscum pugnare, et exemplo nostro animari, an nihil 1) Epp. Calvini impressae. Gen. p. 162. Laus. p. 341. Han. p. 382. Amst p. 100. 2) et a quel eschaffaut c'est qu'ils se dressent. 3) Epp. impressae Gen. p. 162. Laus. p. 352. Han. jp.394. Amst. p. 100.