8:462 metu magis quam pudore a male scribendo cohibentur, indigna tyrannide ecclesiam opprimi contendunt, nisi cuique liberum sit, quae placuerint in lucem proferre. Ex eorum numero ipse quoque Servetus fuit, qui indomitam suam proterviam ullis habenis constringi indigne ferens, negabat in causis religionis aliquem esse gladii usum. Quanquam hac in parte homo vertiginosus turpiter secum ipse dissidet. Nam ex triginta epistolis, quas velut ad me scriptas in publicum edidit, vigesima septima hanc quaestionem continet: [pag. 9] liceatne christianis principibus scelera morte punire. Sententiam dicturus ita praefatur: Optimus ille ordo est quem docet intus spiritus: qui et reluctantem carnem cohibere docet. Sed numquid occidere? Veritas Dei est, rigidum illud ad mortem iudicium per Christum esse remissum, ubi spes est correctionis. Hinc adulterae dixit: Vade, et posthac ne peccaveris. Et alibi adiecit: Ne quid deterius tibi contingat. Sicut iudex ille supremus nos corrigit, et monet antequam occidat: ita alii iudices facere debent. Illud verum est, quod correctione non exspectata Ananiam et Sapphiram occidit Petrus, ibi morituros praedicens in criminis detestationem et aliorum exemplum. Aut certe quia spiritus sanctus tunc maxime vigens, quem spreverant docebat esse incorrigibiles in malitia obstinatos. Hoc crimen est morte simpliciter dignum et apud Deum et apud homines. In aliis autem criminibus, ubi spiritus sanctus speciale quid non docet, ubi non est inveterata malitia, aut obstinatio certa non apparet, aut atrocitas magna, correctionem per alias castigationes magis sperare debemus, quam mortem inferre. Inter correctiones exsilium laudamus, Christo ita probatum, ut excommunicatio probatur in ecclesia. Schismata et haereses ita initio puniebantur, durante apostolicae traditionis vestigio. Qui extra fidei negotium sunt facinorosi, iure omnium gentium puniuntur: quod etiam ius naturale est. Hoc Christus non negavit: sicut haereditatem dividere recusans, non negavit esse qui haereditates dividerent. *) Primum negat, occidere ex spiritus doctrina proficisci. Deinde mortale iudicium Christi adventu remissum esse, [pag. 10] ubi spes est correctionis. Paulo post fatetur, extra fidei negotium de sceleratis capitale supplicium iuste sumi: neque magis impediri tales poenas Christi adventu, quam ius familiae herciscundae.2) Et me scilicet Iudaeum appellat, quia iuris rigorem intactum relinquo. Ego autem non vereor ne mihi probro vertant sani lectores, si abrogare, quod a Deo sancitum esse constat, ausus non fuerim. Quid autem ipse? Chri- 1) Add, Voila les propres mots de Servet. 2) que tout le reste de la police.