25:462 satis attenti. Adeo autem locus ille non probat paschatis deinde usum intercidisse, ut probabilis inde coniectura elici queat, fuisse quotannis observatum: quia anno vertente antevertit Deus, ut in posterum diligenter caverent, ne unquam ab iniuncto sibi mandato deflecterent. l l . Postridie Pesah. An tunc primum inceperint tritico vesci non satis liquet. Habitaverant enim in regione non inculta, et mediocriter fertili. Certe in duorum regum ditione fuit annonae copia, quae incolis sufficeret. Filios Israel passos esse corrumpi et putrescere quod illic invenerant frumentum consentaneum non videtur. Carnes vero quae ex sacrificiis restabant comedisse non dubito. Fieri itaque potest, ut non prorsus abstinuerint a pane triticeo: et tamen a victu consueto non discesserint. Nam tantae multitudini alimenta non suppeditasset regio, quae decimae parti attributa fuit. Minime ambiguum est quin iusta aestimatio servata fuerit, quum duas tribus et dimidiam Moses illic locavit. Ergo victum nondum nactae erant duodecim tribus, praesertim quum bello vastata esset regio, nec agriculturae operam darent Israelitae, quibus tutum non erat a castris discedere. Quare man ad eos alendos necessarium fuit, donec plenior obtingeret copia : quod factum est in terra Chanaan : ideoque tunc reversi sunt ad communem victum. Cur autem in illum usque diem distulerint, nescitur: nisi quod sanatis vulneribus dies aliquot consumere oportuit in colligenda annona: panem vero conficere non permiserit religio, ne sabbathum violarent. Etsi autem sancta illis fuit quies, ex circumstantia tamen colligitur festinasse : quia iam ante parata erat farina : quum molere et coquere uno die non potuerint. Quidquid sit, viatico prosequutus est eos Deus, quamdiu penuriae subveniendum fuit. Quod autem subitum et in ipso articulo man defecit, valere debuit ad testificandam rursus Dei gratiam : quia inde apparuit man temporale fuisse subsidium, quod non tam ex nubibus quam paterna Dei providentia fluxerat. Porro de proventu anni superioris hoc esse intelligendum patet, ac quaestionem ea de re movere supervacuum est : quia nimis praecipitanter volassent ad hornum triticum nondum bene meturum : et ante mensem vix coacervare poterant quod tantae multitudini sufficeret. Cur ergo in re tam clara laborent interpretes, non video. l l . Accidit quum Iosue. Hic refertur insignis visio, qua redditus fuit animosior Iosue. Quanquam autem munus suum strenue obibat, utile tamen fuit, currenti calcar addere. Neque tamen privatim eius causa apparuit angelus, sed ad confirmationem totius populi. Imo longius respexit Deus, ut certioribus documentis testatam posteris faceret gratiam, quae nunquam satis expensa fuit. Etsi enim magnifice iactabant se Dei manu plantatos esse in terra sancta :