20:462 symbolum externum tantum signum sit fidei ac professionis nota, qua discerni possimus ab aliis, erroneum est. Ad extremum post 4 articulum haec adduntur: In hac praefata confessione, et ea sola quae scriptis propheticis et apostolicis conformis est, decreverunt Electores ac principes manere et contra eam nihil instituere. Si tamen in posterum de his articulis disputationes moveantur et fusior explicatio requiratur, volunt Electores et principes cum aliis Aug. confessionis sociis statibus, uti ordo reipublicae ecclesiasticae et fraterna caritas poscunt, fusius conferre et colloqui, ac sese tales praebere ut ex divino mandato debent Nolunt praeterea ferre aut pati ut in scholis vel ecclesiis suae ditionis aliquid praedicetur, doceatur publice aut privatim, quod cum hac confessione repugnet, ne de ipsis vere spargi possit, eos impia schismata ac errores scientes ferre. Quod etiam suis ecclesiarum ministris edictum volunt, ut superioribus et huic repetitae confessioni per omnia se conforment, ita ut verbum Dei pure praedicent ac doceant, nullam vero doctrinam erroneam ac periculosam ac non necessariam aut perversam excitent admisceantve, per quam omnipotentis Domini et salvificum evangelium male audiat, simplices offendantur et ecclesiae Augustanae confessioni adhaerentes traducantur. Plura non potui complecti exclusus angustia temporis. Iubemur sententiam nostram de 4 articulis scripto testari apud ampliss. Senatum, qui deinde ad Illustr. principem Electorem Palatinum perferri curabit. Idem poscuntur et alii ministri Germanicarum ecclesiarum. Tota nostra precibus tuis adiuva et si qua potes opem ser. At res poscit praesentem.2) 4191. SENATUS GENEVENSIS DUCI BIPONTINO. Petit Tremellium professorem linguae hebraicae. (Archives de Geneve. Lettres de la Seigneurie.) Illustrissimo principi ac Domino D. Duci Bipontino Bavariae Palatino. 2) Scripta fuit non ita multo post editum Recessum illum qui autor e Melanchthone conscriptus a. d. XV. Kal. lun. 1558 a principibus receptus est. Epistolae autor Argentoratensis fuisse videtur.