9:461 461 DILUCIDA EXPLICATIO SANAE DOCTRINAE DE vERA PARTICIPATIONE CARNIS ET SANGUINIS CHRISTI IN SACRA COENA, AD DISCUTIENDAS HESHUSII NEBULAS. Ergo haec miiii quae divinitus imposita est conditio patienter ferenda: ut undique protervi, improbi et rabiosi homines *) quasi facta conspiratione suam in me praecipue virulentiam evomant. Non parcunt quidem aliis praestantissimis viris, quin et vivos proscindant, et mortuorum nomina lacerent: sed violentiore in me impetu non alia de causa ruunt, nisi quod Satan, cuius sunt mancipia,2) quo labores meos ecclesiae Christi utiliores esse videt, eo ardentius ipsos ad me opprimendum instigat. Veteres rabulas 3) omitto, quorum iam obsoletae sunt calumniae. Nuper emersit Staphylus nescio quis foedus apostata, qui plura in me maledicta evomuit, nunquam verbo lacessitus, quam in alios omnes, qui et eius perfidiam et obscoenos mores, et pravum ingenium depinxerant. Ecce ex altera parte Nicolaus Gallus4) bubonis stridorem in me quoque emisit. Tandem prodiit ex alia lacuna Tilemanus Heshusius, de quo homine malo lectores ex re ipsa et eius scriptis ferre iudicium, quam pronunciare quid ipse sentiam. [pag. 4] O Philippe Melanchthon! Te enim appello, qui apud Deum cum Christo vivis, nosque illic exspectas, donec tecum in beatam quietem colligamur. Dixisti centies, quum fessus laboribus et molestiis oppressus caput familiariter in sinum meum 1) bestes furieuses et cruelles. 2) les e stas fiers. 3) ces vieux renards. 4) le coq. . De Nic Gallo {JELahn) Cothano olim scholae Manrfeldicae rectore, tum Ratisbonae et Wittembergae concionatore, post bellum Smalcaldicum Flacianae partis contra Melanchthonem, Osiandrum, Maiorem et ipsum Calvinum acerrimo signifer o (f 1570) v. omnino Herzogii Encycl. IV. 639. Idem opus (XXI. 152) tibi exhibebit Frid. Staphylum Osnabrugensem, per aliquod tempus professorem theol Begiomontanum, qui tamen a. 1553 ad castra pontificia transiit et 1564 Ingolstadtii obiit universitatis curator.