8:461 461 MICHAELIS SERVETI. 462 me non venditavi, modestiae, non timiditati tribuent aequi et candidi iudices. Nec vero mihi adeo formidabilis fuit Serveti eloquentia, ut ego eius metu prohibitus, in ipso reprimendo obmutuerim, qui longe robustiores pro asserenda Christi causa saepius lacessere non sum veritus. Quin potius timui, ne si argumentum illud serio tractandum susciperem, malevoli forte aliqui obstreperent, me pugnandi nimis esse cupidum. Nunc vero quum mortui hominis reliquiae pestiferum foetorem spirent, quisquis malum, ne longius serpat, remedio arceri indignabitur, improbum se et crudelem ostendet. Quam praepostera, obsecro, ista est humanitas, ut silentio tegatur unius hominis dedecus, Satanae aucupiis mille animas prostitui? Utinam sepulti essent Serveti errores. Sed dum eos volitare audio, tacere sine perfidiae culpa non licet. Quanquam non tam huius lucubrationis, quam inflictae homini poenae reddenda ratio est. Nam quidquid a Senatu nostro actum est, mihi passim adscribitur. 1) Nec sane dissimulo, mea opera consilioque iure [pag. 8] in carcerem fuisse coniectum. Quia recepto huius civitatis iure, criminis reum peragere oportuit:2) causam huc usque me esse prosequutum fateor. Ex quo convictus est, me nullum de poena verbum fecisse, non sblum boni omnes viri mihi testes erunt sed malis etiam concedo ut proferant si quid habent. Sed quatenus progressus sim non tanti interest, ut publico libro calumnia quam mihi aspergunt vel turbulenti homines, vel maligni, vel stolidi et ebriosi, purgetur. Alia (ut video) causa nunc agenda est: AN CHRISTIANIS IUDICIBUS HAERETICOS PUNIRE LICEAT.*) Atque ut hic mihi cum duobus hominum generibus negotium est, ita distincte utrosque ut merentur tractabo. Multi hodie sunt turbulenti homines, quibus si liberum foret quidquid intus conceptum habent effutire, nihil non pro effraeni sua audacia convellerent. Istis non mirum est si tantopere arridet impunitas, licentiae mater. Facile etiam subscribunt Epicurei omnes ac Lucianici, quorum3) voluptati hoc unum deest, quod quae inter se clanculum et aenigmatice sacrilegia obmurmurant, pleno ore crepare non audent. Denique quotquot poenae 1) Add. par beaucoup d'ignorans. 2) il falloit que quelqu'un se feist partie : ie confesse que l'homme qui demanda iustice contre luy le feit a mon adveu. .) In gallico haec non rubrica est sed ipsius orationis pars: Ainsi ie croy qu'il vaudra mieux traicter en general s'il est licite aux Princes et iuges Chrestiens de punir les heretiques. 3) quum Beza et Amst.