55:461 461 CAPUT II. 462 exagitent ipsi conviciis christianam professionem, alios tamen ad conviciandum armant. 3. Fictis .sermonibus. Modis omnibus studet Petrus infensos reddere fideles pravis doctoribus, ut eos acrius a se ac constantius repellant. Hoc maxime odiosum est nos tanquam vilia mancipia venum exponi. Hoc autem fieri testatur, si quis nos a Christi liberatione subducit. Fictos sermones vocat, arte compositos ad fallendum. Ergo nisi quis ita insaniat ut sponte a falsis doctoribus pretio addici velit animae suae salutem, perversis eorum figmentis aditum omnem praecludat. Eodem quo prius consilio iterum repetit non cessare eorum exitium, ut bonos a societate eorum absterreat. Quando enim propinquo exitio devoti sunt, quisquis se illis commiscet, nihil potest quam misere perire. 4. Si enim angelis, qui peccaverant, Deus non pepercit^ sed catenis caliginis in Tartarum praecipitatos tradidit servandos in iudicium: 5. et prisco mundo non pepercit, sed octavum iustitiae praeconem Noe servavit^ diluvio in mundum impiorum inducto: 6. et civitates Sodomorum et Gomorrhae in cinerem redactas subversione damnavit, easque statuit exemplum iis qui impie acturi forent: 7. et iustum Loth, qui op~ primebatur a nefariis per libidinosam conversationem, eripuit 8. Nam oculis et auribus iustus ille, quum habitaret inter ipsos, quotidie animam iustam iniquis illorum operibus excruciabat. 4. Si enim, ete. Diximus quantopere intersit hoc cognosci, non posse impios, qui ecclesiam pravis dogmatibus corruperunt, Dei vindictam effugere. Hoc itaque tribus maxime insignibus divini iudicii exemplis probat, Quod ne angelis quidem suis pepercerit: quod totum mundum semel absumpserit diluvio: quod Sodomam et alias vicinas urbes redegerit in cinerem. Sumit autem pro confesso Petrus quod inter nos indubium esse debet, Deum scilicet esse totius mundi iudicem. Unde sequitur, quas de impiis et sceleratis poenas olim sumpsit, nunc quoque de similibus sumpturum. Neque enim sibi dissimilis esse potest, nec personas accipit, ut idem scelus alteri ignoscat quod vindicavit in uno: sed peraeque iniustitiam odit, ubicunque inventa fuerit. Semper enim tenendum est illud inter Deum et homines discrimen, quod homines quidem inaequaliter iudicant: Deus autem perpetuum iudicando tenorem servat. Nam quod electis peccata condonat, id fit quod ea per poenitentiam et fidem abolet. Itaque non aliter reconciliat nos sibi, quam dum nos iustificat. Donec enim sublatum fuerit peccatum, manet semper inter nos et illum dissidii materia. Quod ad a n g e l o s spectat, argumentum est a maiori ad minus. Nam quum longe praestan-