37:461 461-462 PROLEGOMENA. Commentarii in Ieremiam rarius in Thesauro epistolico mentio fit, et quae ibi passim de hoc opere leguntur fere unice ad Dedicationem spectant, Friderico electori Palatino inscriptam, quae apud nos exstat Opp. Tom. XX p. 12 sub N. 3986 d. d. 23 Iulii 1563. Initio eiusdem mensis Calvinus Bullingerum de consilio suo certiorem fecit. Sic enim scribit ad eum d. d. 2. Iulii (1. c. p. 55 N. 3974): Quia meae in Ieremiam praelectiones proximis nundinis edentur, librum placuit Palatino dicare. In praefatione breviter complector totius controversiae summam. Quo animo haec summa conscripta fuerit tu suo loco legisti et non est quod hic te pluribus moneamus. Non mirum igitur est Bullingerum, qui facile quid rei esset praesentiebat, enixe rogasse ut a consilio desisteret. Sed eius admonitio serius Genevam venit quam ut aliquid efficere potuisset, et vix nobis persuademus eam aliquid effecturam fuisse si vel citius allata fuisset. Epistola illa scripta est a. d. VII. Kal. Augusti (1. c. p. 107 N. 3992) et inter alia haec habet: Hoc ignorares nolui ex aula principis Electoris Palatini semel et iterum a fidelibus ad nos scriptum essey ne quid librorum nostrorum Principi inscribamus, quod quidem ipsi parum gratum sit futurum, non quod non ex animo veritatem complectatur, sed quod nolit ansam praeberi calumniatoribus qui clamant ipsum Zwinglianum et Galvinianum factum. Haec moneo quod intelligam te Ieremiam tuum illi dedicaturum. Gaudeo quod huius prophetae interpretationem a te simus habituri. Verum scrutare prius an grata sit futura tua Principi inscriptio. Si nollet ille sibi inscribi commodius alteri dedicares. Cui Calvinus pridie Idus Augusti haec respondit (1. c. p. 134 N. 4007): Sero mihi redditae sunt tuae literae, quibus monebas ne Palatino meas in Ieremiam praelectiones dicarem. Bes enim iam erat transacta. Consilium satis tempestive a Gasparo [Oleviano] nostro petieram. Nescio qui factum sit ut non responderit. Caeterum si qua erit offensio facile diluetur, nec magnopere laboro quum gratiam non captaverim. Scilicet dedicatio ipsa iam a. d. X. Kal. Aug. prelo tradita fuerat, ut patet ex typographi praefatione. Praeterea, ne quid omittamus, etiam haec testimonia natalium operis hic commemorare lubet. Ex Colladoni Yita (g. 4. Opp. XXI. 95) constat Calvinum lectiones in Lamentationes, adeoque in totum Ieremiam, absolvisse die 19 Ianuarii 1563. Menses vernos igitur eiusdem anni schedis tachygraphorum retractandis impendit, ita ut mense Iulio liber in publicum emitti potuerit. Cave id serius demum factum fuisse credas, quia Ionvillaeus Wblphio d. d. 19 Iulii (N. 3982. Opp. XX. 66) praesenti tempore usus scribit : Miraris quid hic typis excudatur Commentarii D. Calvini in Harmoniam quatuor Mosis librorum eduntur a H, Stephano^ Praelectiones eiusdem in Ieremiam prophetam et Lamentationes a Crispino. Haec ut spero proximis nundinis venum exponentur. Quo animo hic novus autoris labor a Lutheranis