25:461 461 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. V. 462 10. Itaque castrametati sunt filii Israel in Gilgal, et fecerunt Pesach quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Iericho, ll. Et comederunt e fructu terrae postridie Pesach infermentata, et polentam ipsomet die. 12. Et cessavit Man postridie postquam comederunt e frumento terrae: neque fuit ultra filiis Israel Man, sed comederunt e fructu terrae Chanaan eo anno. 13. Contigit autem quum esset Iosue apud Iericho, ut levaret oculos suos ac aspiceret: et ecce vir stabat contra eum, in cuius manu erat gladius evaginatus: et ivit Iosue ad eum, dixitque Uli: Ex nostris es? an ex adversariis nostris? 14. Et dixit: Non: sed sum princeps exercitus Iehovae: nunc veni. Et cecidit Iosue in faciem suam ad terram, et adoravit, dixitque ei: Quid Dominus meus loquitur ad servum suum? 15. Et dixit princeps exercitus Iehovae ad Iosuam: Solve calceamentum tuum e pedibus tuis: quia locus super quem stas, sanctitas est. Et ita fecit Iosue. Hic narratur legitimo die celebratum fuisse pascha. Quanquam sunt qui putent quasi de re insolita verba fieri: atque inde colligunt, per quadraginta annos fuisse interruptum, sicut omissa fuit circumcisio: nempe quia absurdum fuisset, praeputiatos ad sacrum epulum se ingerere: deinde quia ab initio anni secundi non legimus pascha fuisse immolatum. Atqui probabile non est, quod Deus perpetuum esse nuper iusserat, repente fuisse abiectum. Dictum enim illis fuerat : Nox observabilis erit apud filios Israel in cunctas generationes suas (Exod. 12, 42). Quomodo conveniet biennio post obsolevisse quod saeculis omnibus inviolabile esse debuit? Cuius deinde socordiae fuisset tam exiguo tempore sepelire beneficiii recentis memoriam ? Atqui praeputium bonam partem arcebat, ne mysterium profanaretur: simul enim dictum fuerat: Nemo incircumcisus accedet (Exod. 12, 48). Iam respondi, fuisse id extraordinarium privilegium, quod lege soluti sunt filii Israel. Nam certe interea sacrificiis usi sunt, et se exercuerunt in reliquo cultu legali: quod nefas fuisset, nisi ex praescripta legis forma aliquid fuisset divinitus remissum. Prohibitos fuisse ab atrio Dei immundos omnes certum est. Illic sacrificia obtulerunt filii Israel in praeputio: quod - tantundem fuit ac pascha immolare. Ergo tolerantia permissum illis fuit, quod secundum legis normam non licebat. Quod autem secundum illud pascha commemorat Moses, id fit alio consilio: nempe ut oblique perstringat incuriam et pigritiem populi, qui anniversarium sacrum in fine primi anni non obiisset nisi admonitus. Etsi enim edixerat Deus, ut per omnes aetates renovarent quotannis redemptionis suae memoriam, iam ante finem anni obrepserat oblivio, ut in officio cessarent. Neque enim frustra novo oraculo urgentur: sed quia sponte non erant