20:461 461 SUPPLEMENTUM. 462 Articulus S* De sacramento corporis et sanguinis Christi, Abominandam et manifestam uStolofiaviav per papistas missa, gestatione sacramenti, repositione et falsa adoratione in mundum invectam esse, quam illi insuper sanguine innocentium hominum fuso defendunt, manifestum est Nam non potest esse sacramentum extra institutionem Domini ete. Quum igitur coena Domini instituta sit ut esset perceptio, ut habetur: Accipite et manducate ete. sequitur papisticam consuetudinem esse idolomaniam, quia panem extra perceptionem adorant multiplici abusu in missis, repositoriis, circumgestatione ete. O Contra has similesque papistarum idolomanias haec regula posita esto: quod nihil rationem habet sacramenti extra institutionem divinam. De vero sacramento in nostris ecclesiis. Hic articulus doceatur quemadmodum in Augustana confessione traditur: quod in hac Christi institutione suae coenae ipse verus, essentialis, vivens ac praesens sit, et cum pane ac vino, symbolis ab ipso constitutis, nobis Christianis corpus suum manducandum et sanguis suus bibendus detur, et testetur hac actione nos esse membra ipsius, applicans nobis se ipsum et misericordiae suae promissionem, et operetur in nobis. Ita loquitur Hilarius: Haec sumpta et hausta faciunt ut Christus in nobis sit et nos in ipso. Haec verba diserte loquitur de perceptione, veluti etiam expresse de eadem loquitur Paulus : Panis quem frangimus communicatio est corporis Christi. Hoc extra perceptionem fieri intelligi non potest Panis hoc ipsum est quo communio corporis nobis communicatur. Et ita loquuntur praecipui veteres scriptores. Irenaeus inquit: Eucharistia constat duabus rebus, terrena et coelesti. Et Epiphanius ac Theodoretus inquiunt diserte naturam panis manere, sed cum eo donantur ipsa dona, corpus et sanguis Christi. Successu temporis introductae sunt novae phrases, panem mutari veluti virga Moysi mutata est in serpentem. Deinde excogitarunt monachi aliam phrasim: panem deserere priorem substantiam et esse corpus in specie panis etiam extra perceptionem. Has phrases veteribus incognitas esse facillimum est declarare. Quidquid insuper certius de usu et abusu coenae, item de missa dicendum videtur suo alibi loco declaratur. Estque valde necessarium ut hic intellectus in veris ecclesiis maneat, quod perceptio ad confirmationem fidei et con solationem fieri debet, quod re vera filius Dei se ipsum nobis applicat, et cum pane et vino vere donatur, et hanc actionem non esse sacrificium propitiatorium pro aliis. Sed de his in aliis scriptis fusior explicatio tradita est. Quod vero nonnulli dicunt quod Christus Dominus non essentialiter ibi adsit et quod hoc 4190.1) In margine ; Nos nullo modo adorandum profitemur, ne in ipsa quidem actione coenae.