20:460 mox venturi sint, divinitus oblata videtur occasio: quam si cessando amittimus decies oppressi erunt fratres nostri antequam ad opem implorandam currere liceat. Harum rerum admonitos ultra vel rogare vel hortari quia supervacuum esset, finem facio. Valete, fratres mihi vere colendi. Dominus vos spiritu suo gubernet semper, tueatur, benedicat. Genevae idibus Februarii 1558.*) Iohannes Calvinus vester. 4190. INCERTUS CALVINO. Mittit ei excerpta quaedam ex Eecessu qui dicitur Francofurtensi, ad articulum de coena speetantia. (Ex autographo Ood. Goth. 404, fol. 736. Initium deesse videtur.) Fidelissimo Christi servo D. Ioanni Calvino patri suo observando. Genevae. Principio testamur Recessum hunc nostrum non in eum finem vulgatum esse ut quisquam in privatis articulis inauditus condemnetur. Neque enim praefati D. Electores et principes aut eorum theologi hoc scripto de controversis disputationibus aliis in locis habitis iudicant Sed visum est necessarium esse ut elector et alii principes simul et unanimiter confessionis specie ea repeterent quae in Augustana confessione suo loco tractantur, ne quisquam dubitaret aut forte sinistrius isthaec interpretaretur. Quum igitur electores et principes intellexissent inter nonnullos Augustanae confessionis theologos huius temporis de 4 articulis pugnas exstitisse (de doctrina iustificationis nostri coram Deo, de propositione: Bona opera smit necessaria ad salutem, de sacramento corporis et sanguinis Christi, de adiaphoris ritibus in ecclesia) praefati electores et principes de his articulis amice inter se contulerunt, et habito consilio ex verbi Dei fontibus, ut decet magistratum christianum, quem res tantae merito afficiunt, diligenter perpenderunt atque examinaruntj ac statuerunt ut confessionibus olim editis conformiter doceatur ut sequitur: 4189.1) Haec epistola comes addita est alii quam habuisti N. 2801 et sic ratum factum est quod ibi annotavimus not- 4^ Quod autem legisti 2V. 2804, not 2 ad hanc praesentem referendum erit