9:46 quem adeo non mitigavit temperata illa ad concordiam doctrinae simplicitas, ut nomen Consensus instar furialis taedae1) ad renovandum incendium arripuerit. Nam ex professo sententias, ut ipse quidem videri vult, pugnantes, undique collegit, quibus Consensum nostrum dissiparet, tantoque pacis odio se flagrare prodidit, ut praecipuum suum virus, non alia de causa in nos evomeret, nisi quia aegre ferebat nos idem sentire et loqui. Scribit libros meos sectae suae hominibus, quo tempore ab ecclesiae Tigurinae doctoribus discrepare me putabant, in pretio et delitiis fuisse. Unde nunc subita alienatio? An quod a sententia discesserim? Atqui ne ipse quidem dissimulat, imo in margine libri sui ascripsit, quidquid Consensus noster continet, passim in scriptis meis occurrere. Quis iam non videt tam implacabile in homines, quibus semel bellum indixit, esse hominis odium, ut eandem cui ante favebat doctrinam nunc hostiliter impugnet, ne quid illis affine habeat? Excusat quidem alicubi, se non nisi fucatae concordiae esse inimicum. Sed qui fit, ut quam antehac doctrinam placide in scriptis meis legebat, nunc, ubi a Tigurinis profecta est, duriter2) aversetur? Certe utcunque ulcus tegat, non aliunde impulsus fuit, nisi quia inflexibilem quorundam pervicaciam novo praesidio munire voluit, ne apertae veritati cederet. Perversam hanc hominis insectationem brevi scripto refutare coactus sum.3) Ille ac si inexpiabile facinus admissum foret, multo intemperantius excanduit. Nunc eius insolentiam retundere mihi necesse fuit. Sicubi vehementius4) 1) a l'estourdie. 2) si rudement et d'une facon estrange. 3) Innuit libellum cui titulus est: Defensio sanae et orthodoxae doctrinae de sacramentis. 4) un peu rudement et usant de termes aspres.