52:46 batur quod a sanctae memoriae viro Capitone aliquando accepi, nomen inde habuisse quod pollere se iactarent dono interpretandae scripturae. BHO enim Hebraeis est interpretatio. Quum alii se literales esse profiterentur, hi se malebant censeri Pharisaeos, qui veterum interpretationes tenerent. Et certe constat eos antiquitatis praetextu totam scripturam suis commentis adulterasse. Qui tamen simul sanas quasdam interpretationes per manus veterum traditas retinuerant, summus illis honor deferebatur. Sed quid sibi vult particula secundum legem? Nam certe nihil legi Dei magis adversum, quam sectae. Una enim illic Dei veritas traditur, quae vinculum est unitatis. Deinde sectas omnes sub Ionathae pontificatu exortas esse, testis est Iosephus, libro Antiq. 13. Legis nomine improprie mitur Paulus pro religionis doctrina, utcumque corruptissima esset eo tempore: qualis est hodie christianismus in papatu. Sed quia multi erant ex ordine doctorum minus periti et exercitati, fervoris quoque sui facit mentionem. Fuit quidem hoc gravissimum peccatum in Paulo, ecclesiam persequi. Sed quia disceptationem habebat cum nebulonibus, qui Christum miscendo cum Mose legis zelum obtendebant: exadverso commemorat se tam acrem fuisse zelotem legis, ut ob hanc causam esset ecclesiae persequutor. 6. Secundum iustitiam, quae est in lege. Dubium non est quin hic totam iustitiam legis intelligat. Nam de solis caeremoniis accipere, nimia est ieiunum. Sensus itaque generalior est, quod vitae integritatem coluerit, quae ab homine legis studioso requiri poterat. Rursus obiicitur, iustitiam legis perfectam esse coram Deo. Summa enim est, ut homines Deo plene adhaereant. Et quid ultra ad perfectionem desiderari potest? Respondeo, Paulum hic de iustitia loqui, quae communi hominum existimationi satisfaceret. Legem enim separat a Christo. Quid autem lex sine Christo, nisi mortua litera? Ut res clarius pateat, dico esse duplicem iustitiam legis. Una est spiritualis, nempe perfectus amor Dei et proximorum. Ea continetur in doctrina, nunquam in vita ullius hominis exstitit. Altera est literalis, quae in hominum conspectu apparet: quum interim hypocrisis regnet in corde, et coram Deo nihil sit quam iniquitas. Ita lex duos habet respectus: unum Dei, alterum hominum. Erat ergo Paulus hominum iudicio sanctus et immnnie ab omni reprehensione. Rara sane laus et prope singularis. Videamus tamen quanti eam fecerit. 7. Verum quae mihi lucra erant, ea existimavi propter Christum iacturam. 8. Quin etiam omnia existimo iacturam esse propter eminentiam cognitionis Christi Iesu Domini mei: propter quem omnium iacturam feci, et existimo reiectamenta esse, ut Christum luerifaciam> 9. et inveniam in ipso: non habens 46