49:46 Dei oculis satisfieri, quibus nec profundissima cordis arcana sunt abscondita. Ita rursum hypocritas, qui se falsis persuasionibus deliniunt, retrahit ad Dei tribunal CAPUT III. 1. Quae igitur praerogativa Iudaei, aut quae utilitas circumcisionis? 2. Multa per omnem modum. Ac primum quidem, quod illis credita sunt oracula Dei. Quamquam egregie disputavit Paulus, vacuam circumcisionem nihil Iudaeis conducere, quando tamen infitiari non poterat aliquod inter gentes et Iudaeos esse discrimen, quod eo symbolo esset a Domino signatum: eam vero distinctionem, cuius autor erat Deus, inanem et nullius momenti facere absurdum erat : restabat ut hanc obiectionem quoque expediret. Constabat quidem ineptam esse gloriam, quam inde Iudaei captabant. Haerebat tamen adhuc scrupus ille, in quem finem esset a Domino instituta circumcisio, nisi aliquo fructu esset commendabilis. Ergo per anthypophoram interrogat, quid gentili praestet Iudaeus. Ac quaestionis rationem altera interrogatione subiicit, quum dicit: Quae utilitas circumcisionis? Nam illa Iudaeos vulgari sorte hominum eximebat: sicuti Paulus caeremonias maceriam nominat, quae alios ab aliis separabat (Ephes. 2y 14). 2. Multa per omnem modum. Id est, omnino multa. Hic incipit suam sacramento laudem tribuere: sed cuius gratia Iudaeis superbire non concedat. Quum enim eos circumcisionis symbolo insignitos fuisse tradit, quo filii Dei haberentur: non eos fatetur suo aliquo merito aut propria dignitate excelluisse, sed Dei beneficiis. Si ergo in homines respicitur, pares aliis esse demonstrat: si Dei beneficia considerentur, in illis habere docet quo sint prae aliis populis conspicui. Primum quia illis credita sunt Nonnulli anapodotum esse putant: quia plus proponat quam postea explicet. Mihi autem dictio primum non esse ordinis nota videtur, sed simpliciter significat praecipue vel praesertim, hoc sensu: Etsi unum istud esset, quod habent Dei oracula sibi commissa: satis valere debet ad eorum dignitatem. Notatu vero dignum est, quod circumcisionis utilitas non locatur in nudo signo, sed a verbo aestimatur. Hic certe quaerit Paulus, quid Iudaeis conferat sacramentum. Respondet, quia Deus coelestis sapientiae thesaurum apud eos deposuerit. Unde sequitur, remoto verbo, nihil praestantiae residuum manere. Oracula vocat foedus, quod Abrahae primo, eiusque posteris divinitus revelatum, postea lege et prophetiis consignatum ac explicatum fuit. Sunt autem commissa illis oracula, ut apud se consecrarent quamdiu suam gloriam inter eos continere Domino 6*