47:46 contentus esse possit, vult tamen in ecclesia illustrari suam gloriam. In quo singulare amoris erga nos sui documentum praebet, quod suam gloriam quasi individuo nexu cum salute nostra coniungit. Restat nunc ut se ad Christi imitationem singuli comparent, quando in capitis exemplo generalis toti corpori doctrina proponitur: sicuti docet Paulus Hom. 15 v. 3. Ne patiamur, quantum in nobis est, sacrum Dei templum ullo modo inquinari. Interea tamen cavendum, ne quis vocationis suae finis transsiliat. Zelum omnibus nobis cum filio Dei communem esse oportet: at non omnibus protinus licet flagellum arripere, ut vitia manu corrigamus. Neque enim eadem nobis potestas data est, nec idem iniunctum munus. 18. Responderunt ergo Iudaei ac dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quod ista facias i 19. Respondit Iesus, et dixit eis: Destruite templum hoc, et in tribus diebus erigam illud. 20. Dixerunt ergo Iudaei: Quadraginta et sex annis exstructum est templum hoc, et tu in tribus diebus eriges iliud P 21. At ille dicebat de templo corporis sui. 22. Quum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius, quod hoc dixisset eis: et crediderunt scripturae et sermoni quem dixerat Iesus. 18. Quod signum ostendis. Quod in tanto coetu nemo Christo manum iniecit, nullus ex pecuariis et nummulariis violenter eum repulit, hinc colligere licet, divinitus fuisse omnes perculsos, ut attoniti stuperent. Quare nisi prorsus excaecati fuissent, hoc satis illustre erat miraculum, quod unus contra multos, inermis contra validos, ignotus contra tantos principes tantum ausus fuerat. Cur enim illi non obstabant, quum longe superiores essent, nisi quod dissolutae et quasi fractae erant eorum manus? causam tamen interrogandi aliquam habent. Neque enim cuiusvis est, si quid vitiosum est aut displicet in templo Dei statim mutare. Damnare quidem corruptelas omnibus liberum est, verum si ad eas tollendas privatus homo manum admovet, temeritatis arguetur. Quia mos vendendi in templo receptus erat, Christus rem novam et inusitatam aggressus est: quare merito postulant ut se a Deo missum probet. Sumunt enim principium istud, in publica administratione non esse fas quidquam mutare sine certa vocatione ac mandato Dei: sed in altero errabant, quod admittere nolebant Christi vocationem nisi edito miraculo. Neque enim id in prophetis et aliis Dei ministris fuit perpetuum, ut signa ederent, neque Deus ad hanc necessitatem se adstrinxit. Ergo in signo flagitando perperam Deo legem imponunt. Quod Iudaeos evangelista interrogasse dicit, hoc nomine procul dubio multitudinem quae illic adstabat, et quasi totum ecclesiae corpus