44:46 lasciviunt, quasi in speculo contemplari nos decet propinquam eorum ruinam, qualis praedicta fuit a propheta. Neque enim duntaxat aetatis suae respectu ita loquutus est, sed spiritu prophetico docere voluit quam cara sit Deo salus ecclesiae suae, et ita non dubium est quin talis futura sit impiorum conditio usque ad finem mundi, qualis hic describitur Nineve, quod scilicet, etiamsi turgeant ad tempus, si omnia sibi contra innoxios permittant, Deus deiiciet ipsorum insolentiam, et compescet crudelitatem: nempe ubi tempus advenerit. Non incipiam hodie tertium caput, quia est novum argumentum. CAPUT UL 1. Vae pollutae et inquinatae, urbi direptrici (vel fraudatrici). 2. Non audivit ad vocem: non suscepit disciplinam (vel correctionem) in Iehova non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit. Hic rursus concionatur propheta adversus Ierosolymam: quia priore loco semper oportuit Iudaeos severe obiurgari, quum dediti essent multis sceleribus. Deinde quia semper erat illic residuum aliquod semen, oportuit adiungi consolationes. Atque hunc ordinem hactenus vidimus in omnibus prophetis. Caeterum memoria etiam tenendum est, libros qui nunc exstant, confectos esse ex sermonibus propheticis, ut possimus intelligere quaenam fuerit eius doctrinae summa. Obiurgat autem hic propheta Iudaeos, quod polluti essent et foedati: et Ierosolymam alloquitur, in qua erat Sanctuarium: ideoque videri poterat excellere prae aliis urbibus: quoniam non frustra Deus illic locum sibi elegerat, ubi invocaretur. Sed propheta ostendit quam inanis et fallax sit illa gloriatio : quia urbs quam Deus sibi consecraverat, se inquinaverat multis sordibus. Videtur enim alludere propheta ad veteres legis ritus, quos scimus multiplices fuisse praescriptos a Deo, ut populus ille coleret munditiem. Nam caeremoniae per se non poterant abluere sordes: sed signis illis externis admonebatur populus pure et sancte colendum esse Deum. Quum ergo sese aqua subinde abluerent, quum etiam sedulo servarent alios sanctificationis ritus, propheta deridet hypocrisin, quia non spectent verum finem caeremoniarum. Dicit igitur pollutos esse, etiamsi in speciem poterant censeri purissimi: quia scilicet tota vita sese profanabant. Adiungit esse urbem rwn. Vertunt alii urbem columbae, vel columbam. Nam rw significat columbam. Accipiunt autem metaphorice pro urbe stulta et inconsiderata, quemadmodum vidimus sexto capite Hoseae, Ephraim fuisse