41:46 ferri ex historiis: deinde multa usque ad caput? undecimum differenda erunt. Ego igitur breviter perstringo quae videntur facere ad loci interpretationem. Nunc sequitur, 7. Postea (post hoc) vidi (hoc est, videbam) in visionibus noctis: et ecce bestia quarta formidabilis, et metuenda (hoc est, quae incuteret terrorem), et fortis valde: et dentes ferri (hoc est, ferrei) Uli magni: comedens et conterens j et reliquum pedibus conculcans : et ipsa diversa (erat) ab omnibus bestiis prioribus, et cornua decem illi. Plus est difficultatis in hac quarta monarchia. Fatentur quidem quicunque praediti sunt mediocri iudicio, visionem hanc competere in romanum imperium: sed postea dissentiunt: quia quod hic dicitur de quarta bestia multi transferunt ad papam, ubi subiicitur exortum fuisse parvum cornu : alii vero putant comprehendi regnum turcicum sub romano. Et Iudaei magna ex parte illuc inclinant: et coguntur hac necessitate, quoniam postea subiiciet Daniel, sibi visum fuisse thronum filii hominis. Quia hinc satis aperte colligitur, erectum fuisse regnum Christi, everso imperio romano, Iudaei tergiversantur, et quemadmodum iam dixi, coniungunt turcicam monarchiam romanae: quia non reperiunt Christum suum quem imaginantur. Et tamen sunt etiam ex nostris, qui existimant non debere restringi hanc imaginem ad romanum imperium, sed simul etiam turcicum adiungi. Quantum ad me spectat, nihil video probabile in illa sententia. Non dubito igitur in hac visione ostensam fuisse prophetae figuram romani imperii: et hoc melius patebit ex progressu. Dicit apparuisse quartam bestiam, cui nullum certum nomen attribuit, nempe quia nihil unquam exstitit simile in mundo. Ergo ubi nullam similitudinem adiungit propheta, significat fuisse horribile monstrum. Nam prius contulit imperium chaldaicum leoni: deinde imperium persicum urso: pardo macedonicum. Fuit in illis comparationibus aliquid naturale: ubi autem descendit ad quartam bestiam, dicit fuisse formidolosam adspectu et terribilem, et fortem, vel robustam, valde, et sine adiectione bestiam nominat. Videmus ergo ut prodigium quoddam exprimere voluerit in hac quarta bestia: quoniam nullum est adeo ferum aut truculentum animal in mundo, quod possit ostendere naturam huius bestiae, vel aliqua ex parte repraesentare. Ecce ergo quarta bestia, inquit, quae erat formidabilis et metuenda, et robusta valde. Scimus nullam fuisse tantam monarchiam olim. Quamvis enim Alexander subegerit totum Orientem, certum tamen est, non fuisse victoriam eius stabilem: et contentus fuit sola fama : et concessit omnibus populis libertatem: modo adularentur, nihil aliud