24:46 nostri curam Deo. Ergo ne animos despondeant Israelitae, iubetur Moses illis dicere suum esso Deo reminiscendi tempus: et quamvis ad tempus conniveat, non tamen perpetuo suorum oblivisci. Ad confirmationem valet quod additur, venisse coram Deo in rationem illatas ab Aegyptiis iniurias. Nam quia iudex est mundi, fieri non potest quin post longam tolerantiam iniustae tyrannidis vindex exsurgat. Discamus nos quoque ex hoc loco, ubi a nobis" avertere faciem suam videtur Deus auxilium suum differendo, patienter exspectare, dum nos opportune respiciat: quia dum nos hostium libidini permittit, nonnisi temporalis est eius oblivio. Quomodo autem intelligi debeant hae figurae, alibi admonui, nempe ex aestimatione sensus nostri Deo tribui quod in eum proprie non competit. 17. Propterea dixi. Hoc verbo admonuit Deus se in arcano suo consilio decernere quid facturus sit, ideoque iniiciendum esse fraenum votis nostris quae alioqui nimis properant: ut libere et pro suo arbitrio statuat quod factu optimum esse cognoscit, non quod opus habeat tempus ad deliberandum sumere, sed ut nos ab eius providentia pendere discamus. Porro hoc decreto edocti fuerunt filii Israel iam adesse finem malis suis: quia nihil est quod Deum ab opere suo prohibeat. Breviter autem loquitur tanquam de re nota: quia non prorsus exciderat quod de manu in manum traditum fuerat a patribus de futura liberatione. Plures autem gentes enumerat, quarum terras illis daturus est, ut hac illecebra melius eos incitet ad migrandum. Eodem sensu affirmat totam illam regionem fluere lacte et melle, ne illius sterilitas metum incutiat, quoniam fames inde ipsorum patres expulerat. Caeterum quamvis sponte fertilis fuerit tota Chanaan, non dubium est tamen quin praecipua eius ubertas fuerit ex Dei benedictione. Summa est, amplum illis domicilium paratum fore: quia in illorum gratiam multas gentes Deus expellet, ut omnium sedes occupent: deinde non esse timendam inopiam quia Deus large victum suppeditabit: perinde ac si irrigua esset tota illa regio fluviis lactis et mellis. 18. Et postquam audierint vocem tuam, ingredieris tu et seniores Israel ad regem Aegypti, dicetisque ei, Iehova Deus Hebraeorum occurrit nobis: nunc igitur, eamus per iter trium dierum in desertum et sacrificemus Iehovae Deo nostro. 19. Ego autem novi quod non permittet vobis rex Aegypti ut eatis, nisi in manu forti. 20. Ideo mittam manum meam, et percutiam Aegyptum cunctis miraculis meis quae facturus sum in medio eius: atque ita postea dimittet vos. 21. Et dabo gratiam populo huic in oculis Aegyptiorum: et accidet ut abeundo nem abeatis vacui. 22. Et postulabit mulier a vicina sua, et ab hospita domus suae,