23:46 attigisset: quum poenam in longum tempus distulerit. Nam tunc morti addictus fuit Adam, et mors regnum suum in eo inchoavit, donec remedium afferret superveniens gratia. 18. Non est bonum ut sit Adam solus. Nunc Dei consilium exponit Moses in creanda muliere: nempe ut essent homines in terra qui mutuam inter se societatem colerent. Quanquam dubitari potest an ad progeniem debeat extendi haec sententia: simpliciter enim hoc sonant verba: Quoniam viro non expedit esse soli, creanda est uxor quae sit illi adiutrix. Ego tamen ita accipio: quod Deus a primo quidem gradu incipiat humanae societatis, alios tamen velit complecti, suo quemque loco. Principium ergo generale est, conditum esse hominem, ut sit sociale animal. Iam non poterat exstare hominum genus sine muliere: adeoque in coniunctione hominum praecipue eminet sanctius illud vinculum, quo maritus et uxor in unum corpus unamque animam coalescunt: quemadmodum natura ipsa Platonem, et alios philosophos saniores loqui docuit. Caeterum quanquam hoc de Adam pronunciavit Deus, quod illi non esset utile esse soli: non tamen ad solam eius personam restringo, sed potius existimo communem esse humanae vocationis regulam: ut sibi quisque dictum accipere debeat, non esse bonam solitudinem, nisi quem Deus velut singulari privilegio exemit. Putant multi suis rationibus conducere caelibatum: ideoque ne miseri sint, a coniugio abstinent. Nec solum profani homines definierunt beatam esse vitam procul uxore degere: sed prior Hieronymi liber contra Iovinianum, petulantibus conviciis refertus est, quibus exosum conatur et infame reddere sanctum coniugium. His pravis Satanae suggestionibus opponere discant fideles hanc Dei sententiam, qua hominem coniugali vitae, non in eius exitium, sed in salutem destinat. Faciam ei adiutorium. Quaeri potest cur non plurali numero dictum sit: Faciamus, ut supra in creatione viri. Putant quidam hoc modo notari utriusque sexus discrimen, atque ita ostendi quantum vir supra mulierem excellat. Mihi autem, etsi non contraria prorsus, diversa tamen interpretatio magis arridet: nempe quum in persona viri creatum fuerit humanum genus, communem totius naturae dignitatem uno elogio promiscue fuisse ornatam, ubi dictum est: Faciamus hominem: nec opus fuisse repeti in creanda muliere, quae nihil aliud est quam viri accessio. Negari certe non potest quin mulier quoque, licet secundo gradu, ad imaginem Dei creata sit: unde sequitur, quod in creatione viri dictum fuit, ad sexum muliebrem pertinere. Iam quum Deus mulierem viro in adiutorium assignat, non tantum uxoribus regulam vocationis suae praescribit, ut eas ad officium instituat: sed pronunciat, coniugium viris re ipsa fore optimum vitae subsidium.