2:46 [CO 2.46] horrendum in modum tumultuoso ventorum impetu concitare, nunc sedatis undis, pacatum reddere. Huc pertinent quae passim occurrunt potentiae Dei elogia ex naturae testimoniis, praesertim vero in libro Iob et apud Iesaiam; quae nunc consulto praetereo, quia commodiorem alibi locum reperient, ubi ex scripturis de mundi creatione disseram. Tantum nunc attingere volui, exteris et domesticis communem hanc esse viam quaerendi Dei, si lineamenta sequantur quae sursum ac deorsum vivam eius effigiem adumbrant. Iam ipsa potentia nos ad cogitandam eius aeternitatem deducit: quia aeternum esse, et a se ipso principium habere necesse est, unde omnia trahunt originem. Porro si causa quaeritur qua et ad creanda haec semel omnia inductus sit, et nunc ad conservanda moveatur, solam illi suam bonitatem comperiemus pro causa esse. Quin etiam haec si una sit, plus satis tamen sufficere debet ad nos in amorem eius alliciendos: quando nulla est creatura, ut propheta monet (Psal. 145, 9), in quam non effusa sit eius misericordia. [Inst 1.5.7.] In secundo quoque genere operum eius, quae scilicet praeter ordinarium naturae cursum eveniunt, nihilo obscuriora se proferunt virtutum eius argumenta. Nam in administranda hominum societate ita providentiam suam temperat, ut quum sit erga omnes innumeris modis benignus ac beneficus, apertis tamen ac quotidianis indiciis, suam piis clementiam, improbis ac sceleratis severitatem declaret. Non enim dubiae sunt quas de flagitiis sumit ultiones; quemadmodum non obscure tutorem, ac etiam vindicem se innocentiae esse demonstrat, dum bonorum vitam sua benedictione prosperat, necessitati opitulatur, dolores lenit ac solatur, calamitates sublevat, saluti per omnia consulit. Neque vero perpetuam iustitiae eius regulam obscurare debet, quod improbos et sontes ad tempus impunitos saepiuscule exsultare sinit; probos autem et immerentes multis rebus adversis iactare, impiorum etiam malitia et iniquitate premi sustinet. Quin potius longe diversa cogitatio subire mentem debet: quando in flagitium unum manifesto irae indicio animadvertit, omnia ipsum odisse; quando multa inulta praetermittit, aliud fore iudicium quo punienda differuntur. Similiter misericordiae suae considerandae quantam materiam nobis suppeditat, dum saepius miseros peccatores indefessa tamen benignitate prosequitur, donec eorum pravitatem benefaciendo fregerit, plus quam paterna indulgentia ad se revocando? [Inst 1.5.8.] In hunc finem propheta (Psal. 107) commemorans in rebus desperatis repente et mirabiliter ac praeter spem Deum miseris ac fere perditis succurrere, sive per deserta vagantes a feris protegat et tandem reducat in viam, sive egentibus ac famelicis victum suppeditet, sive captivos ex tetris foveis et ferreis