13:46 ut eiusmodi multos liceat videre et nosse, sed praestat paucos quam nullos. Utrumque salvum esse iube in Domino. Vellem eos qui potentes nec robusti satis sunt apud pontificios, ut crucem ferre possint quae imminet, nisi se polluant exsecrandis profanationibus Antichristi, perpetuo laborare ita ut nihil pontificium ferre possent, et eos rursus qui impugnandae veritati student, adeo ut nihil prorsus possint neque loqui neque scribere, istos vero eximios Dei servos impediri non recta valetudine quin in optatissima intersint et quam apertissime Deum laudent, et tu ne peragas quod indies studes (siquidem interim illud interea, dum laboras tot morbis, in interitum per te deturbandum esset) et uxor hic ministrare, si liceret istis imperare morbis, quam ego id ex animo facerem! Tot habet comicus Caesar perditos qui omnia decoxerunt. Ego vellem illos istos conquere9) quos iuges labores et curae non patiuntur concoquere humores. Verum duriora miseros manent, ut quam laetissima vobis sunt parata. Iube uxorem tuam recte valere. Tu insuper vale felix et tota domus tua, tuique collegae et quidquid istic est Christi. Nostri te salutant. Neocomi 2. Septembris 1548. Farellus tuus totus. Christophorus^, rogo ut properet. Non fuit mihi nuncius ad manum per quem Viretum commonefacerem eorum quae prius et quae nunc scribo. Dum te purgas quod non scripseris, belle me notas. Sed neque admovere neque amovere manum tabulae possum. Apud me quid istis opus? Scio tuos labores qui me non parum movent. Fatonus aderat dum tuas exciperem: quam esset paratus, licet totus sit valetudinarius, si opus esset te invisere, tu ut expedit iube. Is te salutat. 1073. SULZERUS CALVINO. Befert quae nuper Augustae, Constantiae, Ulmae, Argentorati, alibi per Germaniam gesta sint, ex rumoribus publicis repetita. Tum privata quaedam addit. 9) Sic autographon. Vide tu an de industria, pro gallico conquerir, i. e. subiicere, domare, compescere. Turretinus et hic: concoquere.