8:459 459 REFUTATIO ERRORUM 460 stupidos, et aliqua doctrina tinctos, bruta [pag. 5] quadam socordia in foedos pudendosque errores prolabi sinit Hoc quanquam non in tempore (ut decebat) remedii adhibendi causa meditatus sum: ubi tamen re ipsa edoctus agnovi,1) non adeo miratus sum, multos esse in Italia tabe ista infectos. Quod dico, non modo in bonam partem accipient aequi et modesti illius gentis homines, sed in corrigendo patriae suae malo (quod utinam non aliis quoque regionibus et praesertim G-alliae nostrae commune foret) mihi libenter subscribent. Vulgaris hic morbus est, ac fere ubique regnat, quod ut quisque ingenii agilitate pollet, ita eum titillat inanis curiositas. Sed in Italis forte propter rarum acumen magis eminet.2) Iam qui ita cupide ventosis argutiis inhiant, digni sunt qui non solum vento pascantur, sed mortiferos quoque Satanae afflatus sorbeant. Hoc quum fidi et idonei testes quibusdam suis popularibus contigisse3) retulerint, non est quod dissimulem, si4forte ad sobriam mentem moniti redire possint. Atque ut eos suae levitatis pudeat: quosdam scio ex diametro inter se dissidere,4) qui se tamen Serveti discipulos esse profitentur. Quis non videat tantam ex novitate (qualiscunque tandem sit) eos voluptatem capere, ut hoc solo titulo faveant ignotis erroribus, ac interea pudendum in modum se ad ambiguas pugnas quasi Andabatae6) proiiciant? Verum (ut alienis proverbiis supersedeam) potius se Madianitis similes esse agnoscant, quos spiritus vertiginis in caecos conflictus ita instigat. Et sane hoc non mediocre laboris mei pretium fore confido, si homines istos, qui parum considerate hactenus Serveto fuerunt addicti, ad sobrietatem colligam. Quanquam mihi simul [pag. 6] propositum est, si quorum insanabilis pervicacia fuerit, ne imperitos secum irretiant, perversis eorum fallaciis occurrere. Nam quod citius factum esse oportuit, saltem ut nunc aggrediar, maior illa quam dixi cogit necessitas: praesertim quum novos sermones excitarit supplicium quod nuper de ipso sectae autore in hac urbe sumptum fait. Si quis obiiciat vel ignavum esse bellum quod mortuo infertur, idque non ob- 1) si est-ce que l'experience monstre que Dieu a voulu iustement punir ceux qui se sont entortillez aux fantasies de Servet. 2) Et pource que les Italiens ont ie ne say quoy plus que les autres, d'autant sont ils plus fretillons a se forger beaucoup d'inventions. b) que plusieurs Italiens ont este seduicts des erreurs de Servet. 4) sont contraires les uns aux autres comme le feu et l'eau, tellement que ce que l'un condamne l'autre l'approuve comme par despit. 5) Haec in gallico omissa.