7:459 459 ACTA SYNODI TRIDENTINAE 460 nos omnes, quamdiu in legis observatione claudicamus: proinde aliunde mutuandam esse iustitiam, quandoquidem operibus ablata est. De mandatis ecclesiae quae permiscent, alibi dicendum erit. Obiter tamen moniti sint lectores, nullum hic omitti impietatis [pag. 198] genus. Quis enim sacrilegium hoc excuset, quod suis etiam inventis iustificandi vim arrogare non dubitant? Id ne Pelagius quidem unquam tentavit. Impia nempe persuasione fascinare miseros homines conatus est, quasi divinae legis observatione, iustitiam acquirere sibi ipsi possent: humanis vero legibus tantum deferre, nunquam illi venit in mentem. Est enim exsecrabilis in Deum blasphemia, ubi eo temeritatis prorumpit quisquam mortalium, ut suis traditionibus vitae aeternae mercedem assignet. Sed quo me vertam ? Loquitur enim sacra Synodus, quae errare in scripturae interpretatione non potest Habet autem scripturae testimonia. Primum ex Ecclesiastico (18, 22): Ne verearis usque ad mortem iustificari. Una, opinor, ratio est, qua me expediam. Locum inspiciant lectores, et a bonis patribus impudenter corruptum fuisse invenient. Dicit enim scriptor ille: Ne veteris, hoc est, prohibearis usque ad mortem. Quanquam potius vertendum erat: Ne differas: l) nam graecum verbum est peivrjc. Invehitur enim adversus eorum socordiam, qui suam ad Deum conversionem procrastinant. Quod de initio dictum est, religiosi patres ad progressum,2) non tantum crassa inscitia, sed aperta etiam malitia falso referunt. In loco Iacobi3) plus [pag. i o o J aliquanto coloris habent. Verum, quisquis scripta nostra legit, satis intelligit, nihil etiam illis Iacobum suffragari. Iustificationem quippe non pro causa iustitiae, sed pro approbatione4) tantum accipit. Quod ex contextu plane liquet. Plus quam ridiculum vero est, quod inde hominem colligunt iustificari bonis operibus: quoniam ecclesia sibi fidei, spei et caritatis augmentum precatur. Quis istis crepitaculis non terreatur, nisi qui plane puer non est?5) Capite duodecimo vetus illud anathema renovant: ne quis Dei praecepta homini iustificato ad observandum impossibilia dicat. De voce impossibilis litigare nihil attinet: mihi abunde sufficit, sufficere etiam debet piis omnibus, ac minime conten- 1) Ne differe pas iusques a la mort a estre iustifie (graecum abest a versione). 2) comme s'il estoit dit qu'on deust continuer a se iustifier de plus en plus (reliqua omittuntur). 3) ou il dit que l'homme n'est pas iustifie par la foy seule mais aussi par les oeuvres. 4) probation et tesmoignage exterieur. C'est comme s'il disoit: L'homme est declaire et apparoit iuste. (Iac. 2, 24.) 5) ce sont des vessies pleines de poix, pour faire peur aux petis enfans.