55:459 459 EPIST. PETRI II 460 de vobis negotiabuntur: quorum iudicium pridem non cessat, et quorum perditio non dormitat 1. Fuerunt autem, ete. Quoniam hoo graviter et periculose infirmas conscientias concutere solet, dum insurgunt falsi doctores qui fidei doctrinam vel corrumpunt, vel lacerant: necesse fuit apostolo, quum fideles hortari vellet ad constantiam, eiusmodi scandalum tollere. Porro hoc argumento solatur eos quibus scribit, et confirmat quod Deus semper hoc genere tentationis ecclesiam suam exercuerit: ne forte eorum corda novitas percellat. Non alia, inquit, futura est sub evangelio ecclesiae Conditio, quam olim sub lege fuerit: pseudoprophetae veterem ecclesiam turbarunt, idem et nobis exspectandum est. Hoc oportuit diserte testatum esse, quia multi tranquillum sub Christi regno ecclesiae statum sibi fingebant. Quia enim eius adventu prophetae solidam pacem, summam coelestis sapientiae lucem, plenamque rerum omnium instaurationem promittunt, non putabant ecclesiam amplius ullis certaminibus fore obnoxiam. Meminerimus ergo spiritum Dei hoc semel pronuntiasse, nunquam ab hoo intestino malo immunem fore ecclesiam: ac nobis semper in mentem veniat ista similitudo, communem nobis esse fidei probationem cum patribus, quia eadem sit ratio, nempe ut hoc modo appareat an vere Deum amemus : quemadmodum Deuteronomii cap. 13, 3, scriptum est. Porro hic singula exempla referre necesse non est: satis sit tenere in summa, quod patrum exemplo nobis adversus impias doctrinas pugnandum sit: quod ob dissidia et sectas minime labascere debeat fides nostra: quia inter turbulentas agitationes, quibus Satan toties omnia evertere conatus est, firma nihilominus perstiterit Dei veritas. Observa autem non unum notari a Petro tempus, quum dicit, erunt falsi doctores, sed omnes potius aetates comprehendi. Christianos enim cum veteri populo hic confert. Ideo hanc doctrinam ad tempus nostrum accommodare decet, ne haec tentatio nos frangat, quum insurgere videmus falsos doctores ut Dei veritatem oppugnent. Caeterum ideo nos admonet spiritus Dei, ut intenti simus ad cavendum: atque huc spectat tota descriptio quam mox subiiciet. Quamquam singulas sectas non pinget suis coloribus, sed peculiariter sermonem diriget in homines profanos qui Dei contemptum inducunt. Generalis quidem est sententia, cavendum esse a falsis doctoribus: sed interea speciem unam elegit unde plus instabat periculi Quod ex Iudae verbis melius patet, qui idem prorsus argumentum tractat. Qui subinducent Hoc verbo Satanae astutiam notat, et impiorum omnium qui sub eodem vexillo militant, quod obliquis anfractibus, et quasi per cuniculos subituri sint. Quo magis advigilare de-