20:459 459 EPISTOLAE 4188.4191 460 Quid agat D. Martius3) Biturigibus scire avemus. G-ossvinus Zevelius Alvensis4) tui amantissimum. 4189. CALVINUS MINISTRIS LAUSANNENSIBUS. Rogat ut Berne veniam impetrare studeant in gratiam piorum Gallorum profectionem suscepturos (Non ita pridem hano reperit in Cod. Bibliothecae Lugduno- Batavae Lat. N. 293. B. Vir doctissimus W. N. du Eieu bibliothecae praefectus et protinus humanissime nobiscum communicavit, sicut et antea plura et minime spernenda eius benevolentiae debuimus. Eximiis et fidelibus Christi servis ecclesiae Lausannensis pastoribus et doctoribus symmystis et fratribus observandis. S. Quod et vobis privatim molestum et scholae vestrae parum utile fore scio, petere tamen a vobis cogor: ut optimus frater noster Beza, non modo permissu vestro adhuc unius mensis operam fratribus per Galliam dispersis impendat, sed per vos quoque impetret commeatum a senatu Bernensi. Nam si hic actus fuerit omissus, timendum est ne labores hactenus suscepti pereant. Cur hactenus legatos non miserint principes, quod tam liberaliter polliciti fuerant, probabile est non alia de causa factum, nisi quod rumoribus per Regis ministros impudenter sparsis nimis fuerunt creduli. Dum autem illis persuasum est, carceres esse vacuos et piis nihil exhiberi molestiae, tribus coccineis bestiis Rex sub praetextu inquisitionis omnem saeviendi licentiam concedit, et veteribus edictis novum adiungit, quasi oleum camino. Itaque scripsit Macarius plenas terroris minas iactari ab adversariis quae, etsi non frangunt piorum animos, constantiam tamen debilitant. Et proterviendi audacia illis haud dubie crevit quod Germanos principes astu suo delusos secure contemnant. Quam sit incommodum vagari per diversas aulas, plus satis expertus est ipse Beza. Experientia vero ostendit, dum alii ab aliis responsa mutuo exspectant, tempus cum statione effluere, obliquis autem actibus et fallaciis dissolvi omnia consilia. Iam quum praecipui Francofurtum 3) Martinus (p. 176). 4) Aquensis {id.)