8:458 me fuisse deceptum. Non reputabam scilicet, quid valeat spiritus vertiginis et stuporis, quo Dominus sacrae suae doctrinae profanationem ulcisci solet. Nec vero me latebat quid passim denunciet in scriptura, quid variis omnium fere temporum exemplis testatum fecerit: sed nescio quomodo securum me reddidit ipsa dogmatum fatuitas, ut in mentem non veniret, si quando iram Domini mundus provocavit, dignum esse nostrum hoc saeculum, quod in summum nequitiae cumulum pervenit, longe atrocioribus poenis quam quas olim adversus ingratos coelestis doctrinae contemptores fuisse editas legimus. Pudenda sunt ludibria quibus Valentinum et similes nebulones lusisse testis est Irenaeus. 1) Sequuti postea alii sunt perinde crassi impostores, quos mirum est non statim multis cum probris fuisse explosos. Quid igitur causae esse dicemus cur ne ipsis quidem defuerint asseclae, nisi quod homines perperam curiosos novarumque rerum cupidos Dominus iusto iudicio praecipites egit, ut clausis oculis se in manifestos Satanae laqueos induerent?2) Quid hodie? Maior pars, humano quoque pudore excusso, palam Deo illudit: in tremenda eius mysteria non minus proterve irrumpunt, quam si porci rostra in pretiosum thesaurum ingererent. Multi impura scelestaque vita evangelii professionem contaminant. Atque (ut alia taceam) videmus quam audacter lasciviant plurimi in suis commentis, quam inexplebilis novarum rerum cupiditas, insani pruritus instar,3) alios exagitet. His ergo vitiis iustam ac debitam "mercedem rependit Deus, dum homines alioqui non 1) Add. Car il n'y a ne rime ne raison, comme l'on dit. Autant en est-il des Manicheens et autres brouillons qui se iouoyent plainement du monde en semant des fantasies si exorbitantes. 2) Add. mesme se sont mis la corde au col pour s'estrangler. 3) non plus qu'un homme ayant la ratelle qui luy demange.