6:458 ipso multum praefari nihil attinet. Perinde accipite quod dicam, ac si eorum omnium, qui ecclesiam, vel restitutam iam curarunt, vel cupiunt restitui in verum ordinem, una vox personaret. Sunt aliquot non infimae dignitatis principes, sunt insignes respublicae non paucae in hac causa. Pro his omnibus ita unus loquor, ut verius per me uno ore simul loquantur omnes. His addite infinitam piorum hominum multitudinem, qui per varias christiani orbis partes dissipati, uno tamen consensu mihi in hac actione subscribunt. Denique putate hanc communem esse orationem omnium, qui praesentem ecclesiae corruptionem ita serio deplorant, ut nequeant diutius ferre: nullum finem facturi, donec aliquam emendationem viderint. Scio quam odiosis nominibus ad infamiam notemur. Verum quocunque tandem nomine appellare nos libeat; [pag. 5] interea causam audite, et inde postea aestimate, quo loco haberi debeamus. Principio non quaeritur an morbis laboret ecclesia, et multis et pessimis (constat enim inter omnes, qui vel mediocriter iudicant), sed an eius generis sint morbi, quorum longiorem moram non ferat curatio : ut nimis lenta remedia exspectare nec utile sit, nec deceat. Accusamur temerariae et impiae novationis, quod omnino quidquam ausi fuerimus ex antiquo statu in ecclesia movere. Quid? Etiamne, si nec absque ratione, nec perperam factum sit? Sunt, ut audio, qui ne in hoc quidem damnare nos dubitent: quia expetendam quidem l) a nobis fuisse correctionem, tentari vero non oportuisse, censeant. A quibus nihil impetrare aliud in praesentia velim, nisi ut paulisper iudicium sustineant, donec ex re ipsa ostendero, neque nos ante 1) quidam 1576.1611; Gallus aucuns.