25:458 non desinant Deo reluctari: sic concidere, ut sua ferocia coelum impetant. Ergo metus qui ad cavendum eos stimulare debuerat, nihil aliud quam praecipites egit. Verum divinitus territi fuerunt in populi gratiam, quo expeditior esset victoria: et animosiores essent Israelitae quum viderent cum hostibus iam fractis et semimortuis fore negotium, atque ita eorum infirmitati pepercit Deus, ac si obstaculis remotis viam patefecisset: quia plus satis alioqui timidi et pigri erant. Summa igitur est: priusquam confligerent hostes fuisse iam prostratos, quia miraculi fama timorem incusserat. 2. Eo tempore. Videtur maxime absurdum et prodigio simile, circumcisionem tamdiu fuisse intermissam: praesertim quia quotidianis documentis admonitos diligentius solito attendere decebat ad colenda pietatis exercitia. Symbolum erat adoptionis unde illis obtigerat liberatio. Certe dum ad extrema redacti sub tyrannide gemebant, semper circumciderunt suos liberos. Et scimus quam severe minetur Deus, si quis octavum diem praetereat, se ultorem fore. Quod si neglecta fuisset observatio in Aegypto, quia tunc videri poterat Dei foedus quodammodo obsoletum, magis excusabilis fuisset segnities. Nunc vero quum de integro affulget Dei veritas ad stabiliendum foedus, quaenam excusatio nisi vicissim testentur se Dei esse populum? Defensio quam afferunt interpretes prorsus frivola est. Fateor assidue fuisse in procinctu, semper fuisse incertos quando migrandum foret. Verum perperam inde colligi dico, nullam illis fuisse liberum diem: quia crudele fuisset teneros foetus circumcidere, dum paulo post movenda erant castra. Nihil enim tanti esse debuit, ut secure contemnerent quod dictum fuerat Abrahae: anima quae circumcisa non fuerit, excidetur e populo suo (Gen. 17, 14). Quod si periculum esset mortis, optimum et unicum erat compendium, recumbere in paternam Dei providentiam, qui certe passus non esset, infantibus exitiale esse suum praeceptum. Denique omissio periculi respectu non aliunde nasci poterat quam ex diffidentia. Quod si in certum discrimen coniecti essent infantes, parendum nihilominus fuit Deo: quia obsignatio foederis qua recipiebantur in ecclesiam, centum vitis erat pretiosior. Nec vero tantam ignaviam tulisset Moses, nisi alia ratione inductus. Porro in re dubia coniicio, non a primo die egressus destitisse a circumcidendis filiis: sed tantum ex quo propter suam pervicaciam retroacti sunt. Et hac ratione tam accurate exprimitur defectio et poena. Neque enim dicitur, rursus fuisse circumcisos, quod in illa peregrinatione subinde mutandus esset locus: sed quia oportuit effluere quadraginta annos, donec consumerentur scelerati illi apostatae, qui se promissa haereditate abdicaverant. Haec igitur causa notanda est, quod filii Israel vagati sint per deser-