20:458 cuius nomen mihi excidit, hi te per Christum vehementer rogant ut consilium tuum nobis impertias. Valde inter nos quaeritur quomodo in patriam reversi nos gerere debeamus. Recitabitur salutatio evangelica, crucibus se contra veram pietatem quidam, ut fieri solet, signabunt. Omitto alia quae contingere possunt. Quaeritur sitne statim contradicendum aliquid, an vero humanius sit unum aut alterum diem exspectare, ne praecipites nimium esse videamur. Praeterea, quum Biturigibus in ecclesia essemus, multa sancte polliciti sumus ut, puta, papistica templa nos non accessuros, papistarumque conciones non audituros. Interdicta sunt etiam plurima, chartae, aleae, tripudia, papistarumque convivia. Haec quidam aiunt tam stricte praeciseque non esse intelligenda, sed hinc sibi tripudiare, chartis, aleis ludere et papisticas conciones audire licere putant. Accedit ad superiora quod domum reversi aderunt parentes, amici atque cognati, rogabunt ut pro infantibus fide iubere velimus. Fortasse ducenda erit uxor. Quid agemus? Lutherus admittit, quibusdam in locis papisticos sacerdotes esse in officio. Sic enim loquitur. Deinde tu ipse ab eo non videris abhorrere, quum illum locum explicas: Lapis quem reprobaverunt aedificantes ete. Quum igitur illi titulum gerant quemadmodum et Pharisaei olim, et *) officium non praestent ut debebant (nam et baptizatos ab illis non rebaptizamus, nec matrimonia ab illis coniuncta non dissolvimus), his ita se habentibus quaeritur quid impediat quominus infantes illis baptizandos nosque matrimonio iungendos offerre liceret, ita tamen si antea coram ipso sacerdote et populo publice protestemur, nos non assentiri, sed exsecrari potius omnes istas impietates quae ad baptismum et matrimonium contra Dei verbum accedunt: nos nihil accipere nisi quod a Domino institutum est. Quaeritur an propter hanc publicam protestation em superiora fidelibus non permittantur. Ad haec ut rescribas tuam sententiam, quum otium erit, omnes te per Christum Iesum rogamus. Nam ad ea brevi veniemus loca, in quibus multae nobis occurrerent afflictiones. Prosis igitur nobis, carissime domine, et si fieri potest rescribe. Literas tuas Crispino ad nos dare potes. Novi prorsus nihil est. Nos omnes nos vestris sanctissimis precibus commendamus. Ignosce festinationi. Vale per Christum, amicissime domine. Deus te nobis diu incolumem conservet. Datum 16. Ianuarii Spirae.2) 4188. 1) In his videtur aliquid a librariis peccatum fuisse. Fortasse pro: et legendum: etsi. 2) Respondit Calvinus pridie Idus Martias 1558. Sic iam non est de anno ambigendum (N. 2829).