55:457 457 CAPBT ll. 453 oppressus erat: Dominum tamen huic malo remedium afferre, dum facem accendit quae in media caligine nos dirigat. Huic tamen expositioni videtur esse minus consentaneum quod de lucifero mox annectit. Neque enim solida cognitio, ad quam tota vita tendimus, diei principium vocari potest. Respondeo, non inter se conferri diei partes : sed totum diem cum suis partibus caligini opponi, quae omnes sensus nostros penitus obrueret, nisi nobis Dominus subveniret verbi sui luce. Insignis est hic locus, unde discimus quomodo nos Deus gubernet. Papistae identidem in ore habent, ecclesiam non posse errare. Interea praeterito verbo, illam regi a spiritu singunt. Petrus autem contra, in tenebris demersos esse omnes pronuntiat qui non intenti sunt ad verbi lucernam. Ergo nisi sponte in labyrinthum coniicere te velis, cavendum summopere ne a verbi directione vel tantillum declines. Imo ecclesia non aliter ducem potest Deum sequi, nisi hunc regiminis modum observet. Hac quoque sententia totam hominum sapientiam damnat Petrus, ut aliunde quam ex proprio sensu petere humiliter discamus veram intelligendi regulam. Nam extra verbum nihil hominibus praeter tenebras reliquum facit. Praeterea notatu dignum est quod de scripturae claritate pronuntiat. Falsum enim esset encomium istud, nisi ad monstrandam certo nobis viam scriptura idonea et par esset. Ergo quisquis oculos fidei obedientia aperiet, ipso experimento agnoscet non frustra scripturae impositum fuisse lucernae nomen. Incredulis quidem obscura est, sed qui exitio devoti, sponte caecutiunt. Quare exsecrabilis est papistarum blasphemia, qui scripturae luce nihil quam oculos perstringi fingunt, ut ab eius lectione simplices absterreant. Sed nihil mirum est superbos nomines et perversae confidentiae vento inflatos, eam lucem non videre qua Dominus solos parvulos et humiles dignatur. Eodem elogio David legem Dei commendat, Psalmo 19 et 119. 20. Hoc primum cognito. Hic incipit docere Petrus qualiter nos comparatos animis esse deceat, si rite volumus in scriptura proficere. Quamquam potest esse duplex verborum sensus1), si eiuqXuaetuc legas, ut quidam, quod est impetus: tantum tamen legi emXoascoc, quod interpretationem significat: atque ita fere omnes accipiunt, quod non debeamus ad scripturam legendam temere irrumpere, proprio sensu confisi. Confirmationem huius dicti sequi putant: quia spiritus, qui per prophetas loquutus est, sit idem unicus sui interpres. Haec expositio veram et piam et uberem doctrinam continet, tunc demum cum fructu legi prophetias, ubi abdicato carnis sensu, spiritus sancti magisterio nos snbiici- *) Nam enCAuoig tam motos et impetus Graecis est, quam interpretatio.