25:457 457 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. V. 458 duli, ex cognitione tamen operum Dei illis extorqueri hanc confessionem. Terum quia nihil illis profuit, scire, quanta esset Dei fortitudo, discernit eos Iosue ab Israelitis, quibus peculiarem scientiam attribuit, nempe quae generet serium Dei timorem. Ut cognoscant gentes, inquit : tu vero timeas Deum tuum. Ergo dum lucem tenebris suis obruunt increduli, discamus ex consideratione operum Dei proficere in timore eius. Addit, cunctis diebus, quia gratia de qua nunc agitur in plures aetates diffusa fuit. CAPUT Y. 1. Fuit autem quum audissent omnes reges Aemorrhaei qui erant trans Iordanem ad Occidentem, et omnes reges Chananaei, qui iuxta mare, quod siccasset Iehova aquas Iordanis a facie filiorum Israel donec transirent, liquefactum fuit cor eorum, neque fuit amplius in eis spiritus a facie filiorum Israel. 2. Eo tempore dixit Iehova ad Iosuam: Fac tibi cultros acutos, et iterum circumcide filios Israel secundo. 3. Et fecit sibi Iosue cultros acutos, circumciditque filios Israel in colle praeputiorum. 4. Haec autem est causa cur circumciderit Iosua. Universus populus qui egressus fuerat ex Aegypto, masculi omnes viri bellatores mortui erant in deserto in itinere posteaquam egressi erant ex Aegypto. 5. Nam circumcisus fuerat totus populus qui egressus est, at totum populum, qui natus fuerat in deserto in itinere, postquam egressi erant ex Aegypto, non circumciderant. 6. Nam quadraginta annis ambulaverunt filii Israel per desertum, donec consumeretur universa gens virorum bellatorum, qui egressi fuerant ex Aegypto, qui non audierant vocem Iehovae, quibus iuraverat Iehova quod non ostenderet terram de qua iuraverat Iehova patribus eorum se daturum illis terram fluentem lacte et melle. 7. Filios itaque eorum quos substituit in locum ipsorum circumcidit Iosue, quia incircumcisi erant: neque enim eos circumciderat in itinere. 8. Quum autem fuit circumcisus universus populus manserunt in loco suo in castris donec sanarentur. 9. Dixit Iehova ad Iosuam: Hodie devolvi opprobrium Aegypti a vobis. Et vocavit nomen loci illius Gilgal, usque in hunc diem. 1. Fuit autem quum audissent. Huc usque apud eos valuit agnitio formidabilis Dei potentiae, ut pavore attoniti deficerent: verum animos eorum non flexit ad quaerendum mali remedium. Liquefactum ergo fuit cor eorum, quia consilio et viribus destituti se non moverunt: sed quoad contumaciam, eadem semper durities eos constrinxit. Et iam alibi vidimus sic terrore exanimari incredulos: ut tamen