20:457 457 SUPPLEMENTUM. 458 ceas. Et quam interea pacem cum tua conscientia habere potes? Non est necesse enumerare, quae te istic retineant. Sed non tanti esse omnia agnoscis, ut tam indigna mercede redimantur. Bellum enim te cum Deo suscipere non ignoras, ut pacem habeas cum hominibus. Hoc vero omnium pessimum, quod in hoc labyrintho adeo nullus errandi finis apparet ut te indies magis involvas. Nam de exitu nulla iam fieri mentio dicitur. Vide, obsecro, ne uxori et sub eius praetextu tibi delitias faciens iram in te summi iudicis provoces. Nihil dico, nisi quod mihi audire et expediret, et optabile foret, si tuo loco essem. In illa enim procellosa caligine saepius hominem ante opprimere mors solet quam sentiatur. Itaque melius ex sereno loco tua pericula cernere mihi videor. Neque vero migrationem urgeo, quasi nusquam, nisi apud nos, salvus esse nequeas. Tantum vereor, ne accensus in te pii zeli ignis vel sopiatur, vel evanescat. Haec sollicitudo non ex constantiae tuae diffidentia, sed ex singulari erga te amore nascitur. Vale, ornatissime vir et honorande in Domino frater. Dominus Iesus te spiritu consilii et fortitudinis instruat. Amen.*) 4188. ZEVELIUS CALVINO. Quaerit quem cursum tenere debeat quoad externos ritus pontificiorum in sua conversatione cum its. (Ex duobus apographis Cod. Paris. Dupuy 102, fol. 105 et 176 sine inscriptione.) S. Amicissime D. Calvine. Valde dolemus quod nuper, quum una vobiscum Genevae essemus, oblatam occasionem non arripuerimus et tecum de magnis quibusdam rebus coram contulerimus. Quanquam id sane, ut verum fatear, non neglexerimus. Sed tu, uti scis, ita semper negotiis et studiis impeditus fuisti, ut vix satis ad colloquendum tempus suppetierit. Itaque per literas nunc tentare voluimus an id quod tum in animo habuimus iam per literas commodius efficere possemus. Principio multi pii adolescentes, qui partim cum Crispino vestro praeterita aestate habitarunt, partim cum concionatore quodam vestro, pio viro 4187. 1) Beza ad a. 1557 refert