9:456 tur se in Lutheri doctrina, cuius [pag. 55] aculeis assidue configitur, nimis vivam efficaciam sentire: regnum vero suum diuturna tabe putridum quasi vivum esse cadaver. Etsi autem omnibus lethargicis stupidior es, quod tamen maxime formidas, instare denuncio, ut culina tua congelascat. Hoc exorcismo tecum transigere volui, quando es ex eo daemoniorum genere quae non possunt nisi in ieiunio eiici.