25:456 19. Populus autem. Cur notetur dies quo terram ingressi sunt, et in ea prima castra locarunt videbimus proximo capite. Nomen vero primae stationis Gilgal ponitur mja TtQOXqyw: quia sic postea vocatus fuit a Iosue post novam circumcisionem : et etymologia suo loco videbitur. Porro hic praecipue agitur de monumento duodecim lapidum: cuius etsi facta ante fuerat mentio, nunc tamen quasi solennis dedicatio narratur: nempe quod Iosue non modo exstruxerit acervum, sed eius usum commendaverit populo, ut a patribus ad filios celebris vigeret gratiae Dei memoria. Quum vero filios sciscitantes inducit quid sibi velint lapides illi, colligimus ita fuisse dispositos, ut spectantium sensum afficerent. Nam si temere nulloque ordine fuissent congesti, nunquam posteris in mentem venisset de significatione inquirere. Ergo in collocatione fuit notabilis ratio, quae non permitteret spectaculum illud negligi. Caeterum quia foedus Dei quo genus Abrahae adoptaverat continua serie firmum erat in mille aetates, propter corporis unitatem quod Deus patribus mortuis praestiterat beneficium ad filios communiter transfertur, qui longo post tempore nati erant. Atque haec coniunctio vehementius excitare debuit eorum animos: quia admoniti hoc modo fuerunt posteri, quod pridem maioribus datum fuerat, ad se quoque pertinere. Alioqui frigide exceptum fuisset responsum, si ad unum diem restricta fuisset Dei gratia. Verum ubi audiunt filii filiorum siccatum a facie sua fuisse Iordanem multis antequam nascerentur saeculis, agnoscunt se illum esse populum, erga quem se protulerat mirificus ille Dei favor. Eadem ratio est de arefacto mari rubro, quamvis res non adeo vetusta foret. Certe duo soli erant superstites Caleb et Iosue, qui egressi essent ex Aegypto: sic tamen alloquitur totum populum ac si oculatus esset testis miraculi: Siccavit a facie nostra Deus mare rubrum. Nempe quia in gratiam perpetuae adoptionis, quae a patribus ad filios transibat, id fuerat factum. Porro transitum maris rubri in memoriam revocari operae pretium fuit, non modo ut similitudo miraculi fidem faceret: verum ut audita Iordanis historia simul renovaretur superius illud miraculum, quamvis nullum eius visibile symbolum ante oculos exstaret. 24. Ut cognoscant omnes populi. Commemorat Deum illud edidisse potentiae suae specimen, non ut tantum praedicaretur in populo suo, sed ut fama longe lateque spargeretur inter gentes. Etsi enim laudem suam voluit residere in Sion: voluit tamen opera sua aliquatenus innotescere extraneis, ut fateri cogerentur eum esse verum Deum: et quem libenter sprevissent eum inviti metuerent, sicuti in cantico Mosis dicitur: Inimici nostri sunt iudices (Deut. 32, 31). Significat enim, velint nolint incre-