55:455 455 EPIST, PETRI II 456 19. Et habemus, ete. Iam in prophetarum quoque oraculis fundatam esse docet evangelii certitudine , ne dubitent qui illud amplexi sunt, totos se Christo addicere. Nam qui ambigunt, fieri non potest quin remissiore sint animo. Caeterum quum dicit, habemus, hoc tam ad ipsum et reliquos doctores, quam ad discipulos potest referri. Habebant apostoli prophetas tanquam patronos doctrinae suae: fideles quoque inde petebant evangelii confirmationem. Ego in hanc partem libentius inclino, quod de tota ecclesia loquatur, seque unum inter alios constituat. Quamquam Iudaeos proprie designat, quibus familiaris erat prophetarum doctrina. Ideoque vocat eam firmiorem, meo saltem iudicio. Nam qui positivi loeo comparativum accipiunt, non satis expendunt totum contextum. Coactus est etiam sensus ille, firmiorem esse propheticum sermonem, ex quo re ipsa complevit Deus quae illic de filio suo promiserat. Nam hic simpliciter duplici testimonio probatur evangelii veritas: quod Christus magnifice solenni Dei elogio probatus fuerit: deinde quod omnia prophetarum vaticinia in eundem finem spectent. Sed hoc absurdum prima specie videtur, quod firmior dicitur sermo prophetarum, quam vox sacro ipso Dei ore pronuntiata. Primum eadem est, quae ab initio fuit, verbi Dei autoritas: deinde Christi adventu magis quam prius sancita fuit: quemadmodum in epistola ad Hebraeos fusius dictum fuit. Terum non difficilis est huius nodi solutio: quia hic respectum habet gentis suae apostolus quae prophetis assueverat, ut eorum doctrina prorsus extra controversiam esset Quum ergo apud Iudaeos indubium esset, a Domino profectum quidquid prophetae docuerant, non mirum est si dicat Petrus firmiorem esse eorum sermonem. Iam vetustas quoque ipsa semper aliquid reverentiae secum trahit. Praeterea notandae sunt aliae circumstantiae, quod in vaticiniis, quibus tanto ante praedictum fuerat Christi regnum, nulla subesse poterat suspicio. Non ergo hic quaestio est an plus fidei mereantur prophetae quam evangelium: sed tantum respicit Petrus quantum illis deferrent Iudaei qui prophetas pro legitimis Dei ministris indubie habebant: et in eorum schola fuerant a pueritia educati. Cui benefacitis, ete. Hic vero loeus aliquanto plus habet difficultatis: quaeritur enim quisnam sit iste dies, cuius meminit Petrus. Quibusdam videtur esse dilucida Christi cognitio, dum plane in evangelio acquiescunt homines. Caliginem vero exponunt, dum suspensi adhuc haesitant, necdum evangelii doctrina tanquam aoxemaog recipitur. Ac si Petrus Iudaeos laudaret, qui in lege et prophetis Christum investigant: et hac quasi praeeunte lucerna, ad solem iustitiae Christum contendunt. Quemadmodum laudantur apud Lucam (Act. 17, l l ) ,