25:455 455 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. IV. 456 dicitur populus timuisse Iosuam, sicut Mosen timuerat, multis seditionibus et turbis refelli, quas non proterve modo, sed furiose contra eum excitaverant, facilis solutio est, non comprehendi totum tempus ex quo egressi fuerant ex Aegypto, sed tantum notari illud, quo subacti plagis ac mansuefacti, Mosen obedienter colere coeperant. Tranquilla enim gubernatio nunc describitur, ac si pervicaciam veterem exuissent: praesertim vero, ubi tumultuosis patribus mortuis successit melior soboles. Itaque non legimus quidquam fuisse negotii in illis regendis ac flectendis. Quod iam exposui, nunc brevius attingo. Nam dum eos hortatus initio fuit Iosue ad obsequium, se fore obsequentes dixerunt, sicut ante fuerant Mosi. 16. Praecepit sacerdotibus. Clarius exprimitur quam sedatis et compositis animis ad Dei nutum attenti fuerint sacerdotes: quia pedem non moverunt donec receptui canere iussit Iosue. Sicuti autem rarae virtutis fuit ita esse morigeros et obsequentes: ita paterna Dei sollicitudo in eo refulget, quod singulos fere progressus dirigere voce sua et moderari gravatus non est, ne qua perplexitas tardiores eos redderet. Sequitur luculentior miraculi confirmatio, quod simulac ripam transseenderunt, Iordanis more suo iterum fluere coepit. Nisi enim rediisset ad pristinam naturam, et quidem repente: multi occultam causam, sed fortuitam mutationis imaginati essent. Verum ubi Deus minimis temporum articulis potentiam et gratiam suam illustrat, tollitur omnis dubitatio. Quum primum madefacti sunt pedes sacerdotum, Iordanis retrocessit: nunc eorum discessu liberum cursum recuperat, idque eodem quo in ripam venerunt momento. Siccum enim hic accipitur pro ea parte, quae exundatione tecta non erat. Ita fluvius quamvis mutus, optimus fuit praeco, dum plus quam sonora voce testatus est Deo Israelis subesse coelum et terram. 19. Populus autem ascendit e Iordane decima die primi mensis, et castrametati sunt in Gilgal ad plagam orientalem Iericho. 20. Ac duodecim lapides quos tulerant ex Iordane statuit Iosue in Gilgal. 21. Et loquutus est ad filios Israel, dicendo: Quum interrogaverint cras filii vestri patres suos dicendo: Quid lapides isti? 22. Indicabitis filiis vestris dicendo: Per aridam transivit Israel Iordanem istum: 23. Quoniam siccavit Iehova Deus vester aquas Iordanis a facie vestra donec transiretis: quemadmodum fecit Iehova Deus vester mari Suph quod siccavit a facie nostra donec transiremus. 25. Ut cognoscant omnes populi terrae manum Iehovae, quod fortis sit: ut timeatis Iehovam Deum vestrum cunctis diebus.