9:454 fundiore lacuna ortas esse.l) Et forte diutius haesisset in hoc luto, nisi eorum stultitia, qui crassissimos quosque errores tunc defendere2) conati sunt, fuisset expergefactus. Scite alicubi dicit: Velim nolim, cogunt me adversarii in dies fieri doctiorem. Nempe quum novas subinde absurditates cumularent, cur non aperiret oculos ad consideranda papae mysteria, de quibus ambigere nunquam ausus fuerat? Quod si quidquam astute celasse dicis, ut paulatim et oblique serpendo se insinuaret, qui conveniet haec simulatio cum vehementia, quam tu plus quam violenter exagitas? Deinde si totus flagrabat papae odio, quanto fuisset utilius multiplici impetu repente tonare, qui totum papae regnum horribili modo concussisset? Hoc tamen probare conatur ipsius Lutheri verbis: ut qui confessus sit magni beneficii loco se fuisse ducturum, si quis persuasisset in coena nihil esse praeter panem et vinum, quia videbat quantum hoc papatui incommodaret. Ea bonus interpres sic torquet, tam fuisse pravo affectu, ut praesentem Christum fuerit in coena denegaturus, modo papatui incommodaret. Tune posthac iactare audebis generosos nobilium animos, et simul te nobilem vocare? Si cx clarissima et antiquissima familia esses progenitus, quibus flagitiis coopertus es, tenebras generi tuo poteras inducere, [pag. 54] Nunc quantae stultitiae est, absre gloriari: quum tam spurcis mendaciis etiam apud subulcos merito possis foetere? Dicit Lutherus se qua parte maxime infestus papae fuisset, in ea fuisse mutum, quia persuasus non erat recta conscientia posse fieri. Hic praestigiator8) quod album omnibus apparet, nugando persuadebit atrum esse. Eadem in reliquo contextu impudentia sic in Lutherum invehitur, ut se ipsum vanitatis coarguat. Hoc tantum dicam, certamina conscientiae, quibus virum illum exercuit Deus, claro documento fuisse serio Dei timore praeditum: sicuti eius vita non minus longe a probris tuis abfuit, quam scelesti tui mores ab omni honestate remoti sunt. Nec vero satis prolixe mentitum se putavit, nisi ad mortem usque Lutheri proterviam4) suam extenderet. Annotat bonus historicus subitanea morte fuisse consumptum : et causam mortis assignat crapulam ac ebrietatem. Quasi vero non satis superque publicis monumentis refellatur haec falsitas.5) Nisi prorsus esses desperatus, dixisses 1) Add. C'est qu'il se faut racheter du iugement de Dieu par satisfactions. 2) maintenir rie a rie. 3) Ce ioueur de gobelets . . . . par ses momeries fera accroire etc. 4) ses gazouillemens. 5) comme si on ne savoit point par tant de livres imprimez comme il a persevere iusqu'en la fin a invoquer Dieu, ayant eu un mesme loisir de predire sa fin. Voyla que tu gagnes avec ta faussete. 29*