55:454 rumoribus non fuisse conflatum: sed apostolos, eorum, quae viderant, authenticos fuisse praecones. 17. Accepit enim a Deo patre. Exemplum unum prae aliis eligit memorabile, in quo Christus coelesti gloria ornatus, conspicuam divinae magnificentiae speciem tribus discipulis praebuit. Tametsi autem non omnes historiae circumstantias recenset Petrus, uno tamen verbo eas designat, quum dicit allatam esse vocem a magnifica gloria. Hic enim sensus est, quod nihil illic terrenum conspiciebatur: sed coelestis undique maiestas refulgebat. Proinde colligenda sunt magnificentiae signa quae narrant evangelistae. Atque ita fieri oportuit, quo sanctior esset vocis, quae allata est, autoritas : quemadmodum videmus non semel a Domino fuisse factum. Neque enim quum patribus loquutus est, nudas tantum voces personare in aere voluit: sed additis praesentiae suae symbolis, sua esse oracula testatus est. Hic est filius meus. Perinde hano vocem adducit Petrus, ac si sola ad plenam evangelii approbationem sufficeret: idque iure. Nam ubi agnoscitur Christus qualem eum nobis affert pater, haec ultima est sapientiae nostrae meta. Duo sunt huius sententiae membra. Quod enim dicitur Hic est, magnam habet emphasin: nempe hunc esse illum Messiam qui toties promissus fuerat. Quidquid ergo de Messia in lege et prophetis habetur, hac demonstratione pater in eius personam confert, quem isto elogio commendat. Altero membro pronuntiat Christum esse filium suum, in quo totus amor suus residet ac consistit. Unde sequitur, non aliter nos diligi quam in ipso : nec alibi quaerendum esse Dei amorem. Haec obiter nunc attingere mihi satis est. 18. In monte sancto. Montem sanctum appellat, qua ratione terra sancta dicitur, in qua Mosi Deus apparuit. Quocunque enim accedit Dominus, ut est fons omnis sanctitatis, praesentiae suae odore omnia sanctificat. Atque hac loquutione docemur, non modo reverenter Deum excipere ubicunque se ostendit, sed etiam nos ad sanctitatem comparare, simul ac nobis appropinquat: quemadmodum etiam populo mandatum fuit, quum lex promulganda esset in monte Sinai. Et illa est generalis doctrina: Sancti estote, quia ego sanctus, qui in medio vestri habito. 19. M habemus firmiorem propheticum sermonem^ cui benefacitis attendentes, tanquam lucernae apparenti in caliginoso loco^ donec illticeat dies, et lucifer oriatur in cordibus vestris: 20. hoc primum cognito quod omnis prophetia scripturae privatae interpretationis non est 21. Neque enim voluntate hominis allata est quondam prophetia: sed a spiritu sancta impulsi, loquuti sunt sancti Dei homines.